À Johannes Antonides Vander Linden, le 26 octobre 1657, note t.
Transcription

Ms BIU Santé no 2007, fo 65 ro.

Pro quibus singulis denuo hærebam : tandem mihi tanquam salutare sidus
affulsit, vel potiùs tanquam Deus è machina, feliciter mihi occurrit amplissimi
viri D. Thuani, nostri apud vos Legati Secretarius, D. Bulialdus, qui mihi retulit
se Romphium tuum vidisse, cum literis quibusdam ad se commendatitijs pro eodem
ipso tuo Aretæi negotio : statim atque Romphius ille in Urbem reversus fuerit, quod fiet
circa xv. diem Novembris, se illum in regiam Bibliothecam pro tuo negotio deducturum, ut videat ab illo
regio Bibliothecario quid in Tui gratiam poterit obtineri : cui quidem benignæ pollicitationi lubens
acquireri quum aliunde non suprà nihil possem. Si a. à me quæras quónam terrarum inerit Romphius ?
respondebo, illum in mediam Galliam penetrasse, ut quasdam urbes lustraret ad Ligerim
positas, nempe Aureliam, Blæsas, Turones, Salmurium, Audeganum, etc. unde Parisios
revertetur, ut adsit instaurationi Scholarum Medicarum, tunc enim inchoantur Dispu-
tationes et Prælectiones publicæ apud nos : regij a. Professores sub finem hyemis.

Corn. Celsus tuus multis placet, ac emitur : quidam tamen mallent in majori folio,
nimirum in 8. cum Notis aliquot tuis, excusum fuisse : ^ de quo Te monendum putavi, ut/ cogites pro altera editione. Mazarinus noster in civitate Metensi
podagra primùm laboravit : successerunt atrocissimi dolores nephritici : aulicos medicastros magna
suspicio terret calculi in vesica latentis : ad quem dissolvendum et comminuendum, Italums quemidam
Empiricums et agyrtam Iudæums missums esse fertur, cum grandi quodam et horribili secreto, nulli
revelando : et hoc bene est, quod tantum negotium demandetur Italo nebuloni, agyrtæ Chymico,
eiq. Iudæo : ut habeant similes labra lacturas. ^ Vale, vir Cl. et me ama.

Tuus ex animo Guido Patin.

Parisijs, 26. Oct. 1657.

^ Rompfium tuum quantulum in me fuit benevolè accepi, ne illi defuturus sum,
nomine tuæ commendationis officijq. mei : et hæc pauca ad priorem tuam. Ad alteram,
possum Tibi affirmare, me Gometij Pereiræ nullum librum hîc habere : in eos tamen inquiram,
et si haberi possint, facilè mittam. Si Rivetus vester scripserit in Exodum, et in
Decalogum
, nec illi libri seorsim editi reperiantur, sed habeantur isti duo Tractatus
in duob. illis tomis in folio, apud vos editis ; emantur ergo mihi non compacti, et
huc mittantur : et emptionis et ac vecturæ pretium persolvam D. Angot. Utenbo-
gardus
noster si valet, bene est, ego quidem valeo : nec ultrà anxius sum de illo,
certum enim habeo me ab illo amari, et ille idem de me censet. Iampridem nihil audivi
de Thoma Bartholino, altero amico meo : et ab anno integro nihil quidquam lite-
rarum ab illo accepi : licet illi bis scripserim, eiq. denuntiaverim obitum charissimi
adversarij ejus, nostri Riolani : cujus Enchirid. Anat. et Pathol. hîc excuditur, in 8.
cum aliquot non pœnitendis accessionibus. Quib Quum lucem videbit, aliquot ejus Exemplaria
ad Te mittam pro Te et Amicis nostris. Interim vive, vale, carum caput, et me
tui observatissimum ama et redama.

Tuus ære et libra G.P.

Imprimer cette note
Citer cette note
x
Correspondance complète de Guy Patin et autres écrits, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – À Johannes Antonides Vander Linden, le 26 octobre 1657, note t.

Adresse permanente : https://www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=1125&cln=t

(Consulté le 28/03/2024)

Licence Creative Commons