À Johannes Antonides Vander Linden, le 30 août 1658, note t.
Transcription

Ms BIU Santé no 2007, fo 72 vo.

(sed multa alia desunt,) cum Deo commune habet, quod sit αορατος, vix enim à quoquam videtur,
nisi forsan à quibusdam publicanis, florentissimi olim regni meris
sanguisugis, et à quodam Iesuita, ejus affini : ad Aulam ipsam quan-
doque excurrit, ut Regem salutet, et Patronum suum Maz. videat,
moneat aut moneatur, de medijs quo quomodo comparandorum num-
morum, dandáq. opera ut ille dicebat apud Suet. ne quis quid habeat,
ne cuiquam quidquam supersit
 : relicta aula, domi latet abditus,
præter paucissimos exceptos, omnib. invisus, ^ duplici sensu vocabuli. Filij mei pro salute tua
gratias agunt, ac resalutant : ut et ego D. Van-Horne.

Clar. nostri Plempij Avicennam noli mittere : jampridem enim
illum habeo, mihi Bruxellis transmissum per D. Rob. Farvaque,
Doct. Medicum, mihi amicissimum. Quod Iconem tuam mihi polli-
cearis, vehementer gaudeo : age ergo et perfice : de mensura tabulæ
non admodum refert : filum tamen ad Te mitto requisitæ longitudinis,
ut quadret cum tabula picta colendissimi Præceptoris Nic. Pietrei, viri
eximij, qui hîc obijt anno æt. 80. antiquior Scholæ magister, ante
annos novem. Venerandum illum Senem ^ colo et suspicio tanquam/ magnum sidus eximij/ splendoris : namq. illi cui multa vetustas plurima
scire dederat ; non dumtaxat fuit in medendo peritissimus, sed in omni vitæ
suæ decursu fuit optimus, prudentissimus, sapientissimus : multæ
probitatis, multæ eruditionis : Illum hîc habeo et in oculis et in mente :
vix unquam de publicè loquor in suggestu regio, aut in Consilijs ægro-
rum, quæ hîc frequentissima habentur, quin alicujus præcepti ab eo
mihi olim suggesti non meminerim : juxta illum Te collocabo : nec
quenquam pænitebit : fuit in arte sua planè Roscius, imò et in arte vitæ,
præstantissimus, quam apprime callebat vir bonus et sapiens. Sed dum
provehor in laudes viri maximi, cujus adeo suavis est mihi recordatio,
ut et cum lacrymas ex oculis eliciat, ecce per Amicum mihi redduntur sex melones summæ fragrantiæ, et
plenæ maturitatis : quos utinam possem Tibi mittere : quod quia fieri
non potest, eos in cœna degustando, cum filijs suavissimis quos invitavi,
pleno calice pauco vino et multa aqua, pro more, Tibi propinabo : et
postea cùm volueris, par pari rependes. Pro melonibus, sex mittam
tomos Operum Petri Gassendi, quos patienter si placet expectabis :
priùs enim sunt Lugduno evocandi : nec ullum adhuc vænalem vidi
apud ullum Bibliopolam, ut nec Heurnium : sed tandem venient.

Meletemata illa tua Medicinæ Hippocraticæ optima futura esse, non
dubito : ^ tum quia tua, tum quia/ ex Hipp. deprompta : et consilium tuum admodum probo : fundus est inexhaustus
noster Hippocrates : et utinam hoc Opus tuum ad umbilicum citò per-
ducas. Hippocratem Calvi mittam si volueris cum Gassendo, Sim. Sethi,
Nardo, Persona, Riolano, et alijs. Tabulæ tuæ pretium Pictori refundam libentissimè, per
aliquem mercatorem. Omnia Cardani Opera tomos octo continebunt : sed
nondum est inchoata eorum editio. Rex noster convalescit : hîc illum
habuimus per 7. dies, ut in populosissima civitate à singulis videretur,
ab ijs præsertim è plebe qui mortuum prædicabant : non fuit vehemens
ejus ægritudo : synocho putri laboravit, ab insolatu, et fœtore
locorum maritimorum, à quib. satis prudenter sibi non cavit, quia
monitus nec fuit à Medico ei sibi assidente, nebulone Chymico, qui nihil
sapit, præter aulicas artes, et φιλαργυριαν : tandem multorum
consilio, ακινδυνος factus est ante diem xi. à febre liberatus, per novies
repetitam venæ sectionem, et catharsim ter exhibitam ex medulla et folijs Or.

Imprimer cette note
Citer cette note
x
Correspondance complète de Guy Patin et autres écrits, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – À Johannes Antonides Vander Linden, le 30 août 1658, note t.

Adresse permanente : https://www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=1139&cln=t

(Consulté le 20/04/2024)

Licence Creative Commons