À Christiaen Utenbogard, le 26 mars 1660
Transcription

Ms BIU Santé no 2007, fo 85 ro.

proditurus sit in lucem tomus 2. Poematum Hugonis Grotij, quem penes se habet, ut ipse
Hugo sæpius mihi retulit : eum si placet meo nomine salutabis, et hoc ab eo disces. Rex noster,
unà cum Fratre, Regina Matre, Mazarino, totáq. Aula, adhuc hæret in Gallia Narbonensis,
et circa Massiliam, cujus incolis in officio retinendis, arcem exstruit, imò eorum libertati qua
hactenus splendidè usi sunt, insidias struit, ut in posterum ferre jugum discant, et cum alijs
Gallis, à majorum suorum virtute degeneribus, Italicas artes fortiter patiantur. De re literaria nihil
habeo novi quod scribam : Typographus quidam Lugdunensis accingit se ad editionem omnium Operum
Hier. Cardani, cujus erunt tomi septem decem in folio. Vale, vir Inclite, et me amare perge, quod hactenus
fecisti. Datum Lutetiæ 26. Martij, 1660.

Tuus ex asse Guido Patin.

Imprimer cette note
Citer cette note

x Correspondance complète et autres écrits de Guy Patin, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – À Christiaen Utenbogard, le 26 mars 1660. Note t

Adresse permanente : https://www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=1166&cln=t

(Consulté le 21.03.2023)

Licence Creative Commons