À Sebastian Scheffer, le 22 juillet 1660, note t.
Transcription

Ms BIU Santé no 2007, fo 87 vo.

Senatuconsultum in Chirurgicos nostros nondum est typis mandatum, scio tamen illud esse
in manibus Typographi : et spero nos brevi habituros. Rex noster tandem
suo regno pacem reddidit, et in uxorem duxit Hispaniæ regis filiam : tantæ
Pacis beneficio spero fore ut apud nos reflorescat Typographiæ dignitas,
et quotannis nova multa apud nos edantur, quæ haud dubie mittam
si volueris : et si bene Te novi, saltem Medica non displicebunt.

De Italo illo tuo Francisco Iosepho, nihil unquam audivi à quoquam :
Empiricis et Chymicis sufflonibus malè cedit in hac Urbe, propter copiam
Medicorum Dogmaticorum, qui fœdis istis nebulonibus bellum indixerunt,
eósq. fugant, aut in ad mendicitatem redigunt, ea authoritate Scholæ
nostræ quâ singuli pollemus. Filij mei ambo Te salutant : major
natu nuper uxorem duxit : alter, Carolus, à nuptijs abhorret ut
Musarum studia colat : nuper electus fuit Pathologiæ Professor
in Scholis nostris, quo quidem munere feliciter defungitur. Te igitur,
et Cl. Parentem tuum saluto ex animo. Vale, vir Cl. et me amare,
quod facis, ne desine.

Tuus ex animo Guido Patin.

Parisijs, 22. Iulij, 1660.

Imprimer cette note
Citer cette note
x
Correspondance complète de Guy Patin et autres écrits, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – À Sebastian Scheffer, le 22 juillet 1660, note t.

Adresse permanente : https://www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=1172&cln=t

(Consulté le 28/03/2024)

Licence Creative Commons