À Johannes Antonides Vander Linden, le 10 octobre 1660, note t.
Transcription

Ms BIU Santé no 2007, fo 89 vo.

Io. Dan. Horstij, Ulmæ editæ : et Francofurti aliquid esse sub prælo
amici quondam nostri Casp. Hofmanni. Quandonam prodibunt in lucem
nova opera D. Io. Ger. Vossij, præsertim Originationes Linguæ Latinæ ?
Hîc ante tres menses habimus virum tui amantissimum, D. Stevartum,
famosi cujusdam olim apud vos Philosophiæ professoris filium eruditissimum :
si hodie sit apud vos, ei menties velim nomine meo salutem : ut et clariss. viris,
Gronovio, Vorstio, et Sylvio del Boe, et Senguerdio. Solemnem illam pompam ingressus
Regis et Reginæ in Urbem nostram, delineant Typographi in tabulis
æneis ; si pulchrum fuerit istud, videbis si volueris. Si folium quod deerat
tuo Gassendo, nondum acceperis, scribe, et indica quodnam illud sit ; aliud
mihi facilè comparabo per amicum quem hîc habeo. Bononiæ in Italia,
typis mandatur magnum Opus Botanicum, sub nomine Ulyssis Aldrovandi,
quod dicitur habiturum tres tomos in folio. Hagæ Comitis in vicinia vestra,
editur apud Adr. Vlac, Astrologia Gallica, Io. Morini, Gassendo,
viro optimo est valde pacifico, supra modum infensi : qualis sit futurus
iste liber, et quomodo ab eruditis excipiretur, candidè dicam et liberè,
nescio : sed novi Authorem ipsum : fuit Collega meus, per aliquot annos,
erat enim professor regius in Mathematicis : et ante annos 26. eum apprime
noveram : de Opere Astrologico nihil enuntio : sed erat ille miles
gloriosus plusquam Plautinus : Novator furiosus : delirus Philosophus, et
maledicentissimus Histrio, in obvios plerosque omnes debacchari solitus.
Medicinæ Doctorem se profitebatur (ex qua Academia, nescio) sed in rebus
Medicis, præsertim in curatione morborum planè cæcutiebat : erat quoque
mendacissimus Astrologus, ne dicam Astrologus Aretalogus, quo nomine multis etiam ex nostris Magnatib.
turpiter imposuit : sed hoc fortassis agebat ne melior alijs videretur,
est enim ejusmodi hominum genus mendacissimum, et exiguæ fidei : fortiter itaq.
mentiebatur, forsan ut ille apud Ciceronem, ne ab arte et Collegis suis
videretur recedere. Vale, vire præstantissime, et me ama. Datum
Parisijs, x. Oct. 1660.

Tuus ex animo Guido Patin.

Imprimer cette note
Citer cette note
x
Correspondance complète de Guy Patin et autres écrits, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – À Johannes Antonides Vander Linden, le 10 octobre 1660, note t.

Adresse permanente : https://www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=1176&cln=t

(Consulté le 24/04/2024)

Licence Creative Commons