À Johannes Antonides Vander Linden, le 31 décembre 1660, note t.
Transcription

Ms BIU Santé no 2007, fo 94 ro.

Non dubito Te statim à biennio, aliquid audivisse de monstroso
fœtu Mussipontano
, cujus historia fabulosa typis mandata fuit
in Germania, folio unico, quod hîc habeo, mihi transmisso per Io.
Dan. Horstium
. Sed longiùs processit isthæc impostura ; huc enim
ad nos delatus est libellus quidam ex Provincia, vulgo la Pro-
vence, quæ olim fuit Gallia Braccata Romanorum, super eadem
re conscriptus à quodam Medico : ο ευηθειαν hominis ! cujus lemna
sequitur. Prodigium unum et multiplex, visum et incredibile,
fœtum humanum extra loca conceptum, triginta annos gestatum,

etc. Librum aliàs mittam ; interea, utere mea indiciva pro tuis Scriptis Medicis.
Optimi viri nostri Iac. Mentelius et Petrus Petitus Te salutant, opemq. Tibi
pollicentur pro Aretæo. Ille dabit quando Tibi parabo fasciculum ex libris
supra laudatis, Galeno, et Paulo Zacchias : hîc v. dabit ante Paschalia :
hancq. metam sibi præfixit : ante xv. dies hoc mihi promisit in suo Musæo,
et adhuc heri promissum confirmavit ; nec puto defuturum, est enim vir optimus.
Libellum nuper edidit, quem cum alijs mittam : interea habeas ejus titulum.
Petri Petiti, Med. Paris. etc. Liber D. de Girac pro Balsacio adv. Costardum
editus est apud D. Blaeu, in 8. Sorberius noster unum habet exemplar, quod
vidi ; sed nescio quare nulla hîc prostent exemplaria : ut neq. illius de quo
scripseras mense Augusto, nempe Epistolæ eruditorum virorum. Quidam è
nostris mercatoribus utrumq. mihi pollicitus fuerat, sed quia non stat pro-
missis, ne diutius illis caream, neq. acrius eos optem, rogo Te Vir Cl. ut emas
utrumque mihi, mittásq. per viam aliquam tutam, et si fieri possit, utrumque
compactum more Hollandico. Infirmitatem meam agnosce, et ignosce : nullum
in Europa librum tam vehementer cupio, quàm utrumque illum, cum tuo novo
de Scriptis Medicis. Sumptus omnes facilè refundam. De nugatore et sufflone
Davidsono, pax sit inter nos : ab omnibus enim improbatur. Filij mei Te resalutant :
Strachanum non vidi : Bigotius est in Italia. Menagius gratias agit. Sapien-
tissimos viros Collegas vestros omnes saluto, nempe DD. Worstium, Van-Horne,
Gronovium, Senguerdium
 : ut et amicissimos viros Romphium et Stuartum, quo-
rum in me amori multum me debere profiteor. Mazarinus noster à 7. mensibus
fere semper male habuit, ex dolorib. podagricis aut nephreticis, vel hæmorrhoïdalibus.
Hodie quoq. denuo decumbit ex fortissima acerrima podagra, quæ utinam desinat, et in
veram peripneumoniam versatur. Vive, vale, Vir Cl. et me ama. Parisijs,
die Veneris, 31. Dec. 1660. die S. Sylvestro sacro : de quo ante annos centum, sub
Iulio 3. Papa, Romæ dictum est : Claudit Sylvester annum, sed Iulius anum :
Esuriunt vates, sunt in honore nates.
Et iterum vale.

Imprimer cette note
Citer cette note
x
Correspondance complète de Guy Patin et autres écrits, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – À Johannes Antonides Vander Linden, le 31 décembre 1660, note t.

Adresse permanente : https://www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=1184&cln=t

(Consulté le 28/03/2024)

Licence Creative Commons