À Adolf Vorst, le 3 janvier 1662, note t.
Transcription

Ms BIU Santé no 2007, fo 134 vo.

fFacile mihi fuisset talem morbum effugere, si paulo minus tanto toto anno laborassem,
et paulò cautius cogitassem de conservanda Valetudine : in posterum si Deus voluerit
ero cautior : tantus
hîc hîc fuit apud nos ægrorum numerus toto vere et tota æstate, ut vix,
ac ne vix quidem mihi licuerit aliquid otij retinere ad colligendos spiritus, et
reficiendum corpus nimio labore confectum. Nosti Manilianum illud Aurum dum
quærimus ævum perdimus
 : hæc est fortuna Medicorum Parisensium : urnam
hanc plerique omnes versamus, ex alienis miserijs proprias calamitates nobis
demetimus, ut ait, D
divini ingenij scriptor mihi dilectissimus et popularis vester, in
suis Adagijs
, ex Hipp. libro de flatibus, Des. Erasmus. Tandem bene sit, et laus Deo
quod feliciter emerserim : Utin quod utinam sit in P
publicum commodoum, privatumq.
tuum, si grata aliqua sese offerat occasio, neq. enim detrecto laborem :

Nec mihi regnandi venit tam dira cupido libido,
Quamvis Elysios miretur Græcia campos.

De voto tuo gratias ago singulares, et superstes futurus sum, neq. de statione
discessurus nisi jusserit summus ille Imperator, vitæ ac necis nostræ summus
arbiter ac dispensator : sed priusquam finiam, de rebus nostris publicis tibi
indicabo quod novum est. Nobili vestro Scoto, nuper apud vos Doctori facto, quantum
in me erit efficiam ut intelligat quanti te faciam : quidquid enim erit fuerit à t
Te
C
commendatum, scias velim mihi semper fore gratissimum atq. commendatissimum.

Regem quidem habemus fortem et generosum, sed utinam publicam totius
Galliæ miseriam æquè bene intelligeret : summa est hîc annonæ caritas, quæ
utinam publico bono, jubente Rege imminueretur : tot sunt vectigalia expungenda,
quæ à confecta pace nondum fuerunt expuncta, ut summo jure suo Gallia nostra
pacem non agnoscat, et de ea sancita cum Hispano
sancita, jure possit dubitare. Aureum
seculum nobis imminet
, inquis, et hoc utinam tandem videamus : optandum quidem,
sed necio an sperandum : nosti vetus dictum : Reges alienis oculis vident, alienis
pedibus ambulant, alienis manibus subditorum opes diripiunt,
etc. et tamen quod
semper ferè contigit, bonus, cautus, optimus venditur Imperator. Utinam falsum
sit in rem nostram quod dixit Virgilius
Horatius : quidquid delinquunt Reges, plectuntur
Achivi.
Pacem habemus, nec tamen eam videmus nec aut agnoscimus : utinam
tandem ad nos veniat
cum singulis suis dotibus ac ornamentis, per Regis in subditos suos benevolentiam, invitis Publicanis
et miseris peculatoribus, suspendio dignis furibus, qui Galliam nostram miserè
devastarunt
et attinuerunt, ab annis plusquam 30. De Fuqueto nostro, bipedum nequissimo,
et nebulone miserrimo, quamvis ante hac magnas dig summas Regni dignitates

Imprimer cette note
Citer cette note
x
Correspondance complète de Guy Patin et autres écrits, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – À Adolf Vorst, le 3 janvier 1662, note t.

Adresse permanente : https://www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=1205&cln=t

(Consulté le 19/04/2024)

Licence Creative Commons