À Christiaen Utenbogard, le 29 mars 1662, note t.
Transcription

Ms BIU Santé no 2007, fo 128 vo.

inclusi quoque 16. Theses Medicas é nostris. Peritus quidam rei
Botanica, semina illa mihi suggessit quæ antehac petieras :
Geranium quoque noctu olens pollicitus fuerat, sed non stetit
promissis : plantam tamen misit, quæ nec periret aut corrumperetur,
in terram fuit injecta : si salva et incolumis possit servari,
et idonea aliqua occasio sese offerat, eam ad Te mittam.
Lugdunenses Typographi totum Cardanum pollicentur in o
Octobrem
proximum : erit Opus magnum, habiturum ut inquiunt,
xi. Tomos in folio. In Anglia dicitur typis mandari, et ad
finem citò perventurum eruditum Opus Viri Doctissimi,
Sam. Bochart, Ecclesiastæ Cadomensis, de Animantibus
sacræ Scripturæ
, Opus desideratum ab eruditis, et à multis
jampridem expectatum. Quî valeat noster D. Schoockius,
nescio ; fac ut sciam, si placet : si verò ad me scribat, et
Epistolam meam ad Te mittat, Tu eam mitte ad Amicum nostrum
D. Vander Linden, Medicum Leidensem, qui eam ad me
diriget
perferendam curabit. Fasciculum Tuum de quo suprà, Tibi
perferendum tradidi heri Lud. Elsevirio, Bibliopolæ Amsteloda-
mensi, qui bonâ fide pollicitus est se effecturum ut Tibi reddatur
salvus et incolumis. Ei quoque tradidi pyxidem albam in qua
deprehendes aliquot semina quæ antehac petisti : si aliud
mihi occurrat quod intelligam Tibi gratum futurum,
libenter mittam. Interea fruere nostris munusculis quousq;
meliora et majora Tibi possim mittere : Interea
et vale, méque
quod facis amare perge. Cl. Virum Martinum Schoockium
nomine meo si placet salutabis. Datum Parisijs, die Merc
mercurij, 29. Martij, 1662.

Tuus ex animo Guido Patin.

Imprimer cette note
Citer cette note
x
Correspondance complète de Guy Patin et autres écrits, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – À Christiaen Utenbogard, le 29 mars 1662, note t.

Adresse permanente : https://www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=1220&cln=t

(Consulté le 29/03/2024)

Licence Creative Commons