À Sebastian Scheffer, le 16 août 1662, note t.
Transcription

Ms BIU Santé no 2007, fo 113 ro.

nostrum D. Ren. Moreau, Prof. regium : sed vidi tamen : neq. enim obvia pro-
stant aut facile reperiuntur Opera illius viri, cujus nomine multa circumferuntur
ab alijs scripta, quib. nomen indidit suum : vide Iul. Cæs. Scaliger, in Ata,
salsissimo et mordacissimo Poemate ; ^ in quo Monspeliensib./ Medicis non peperit. Rara sunt hodie in officinis Biblio-
polarum ejusmodi scripta, quia forsan neglecta sunt, quib. statim meliora successerunt
et politiora : Obijt enim ille valde senex Lugduni anno Chr. 1544. quo tempore nihil adhuc
scripserat noster Fernelius, eruditorum Recentiorum princeps, quique primus
inter eos qui barbariem à Scholis fugarunt atque profligarunt, familiam
ducit : inquiram tamen in illum Tractatum, eúmq. emam si occurrat. Vidi aliquando
libellos ejus Viri aliquot, sed semibarbarè scriptos, quos ideo neglexi. Filij mei
Te resalutant : A duob. mensib. hîc obierunt 4. è nostris, quorum princeps erat
Io. Gorræus, Antiquior Scholæ Magister, anno æt. 85. Gasophylax noster
Nic. Fouquet, adhuc latet in carcere regio : quem das finem Rex magne
laborum, dolorum et tot lacrymarum ejus familiæ ?
sic loquuntur ejus affines
et amici, et tam lenti negotij eventu dubij et anxij. Lugduni sub prælo fervet
Cardanus : Roterdami Erasmus : Leidæ Hippocrates GræcoLatinus, cum
Notis Io. Ant. Vander Linden : Londini Diogenes Lærtius, cum Notis vario-
rum,
præsertim Aldobrandini, Casauboni, Menagij, ac aliorum eruditorum.
Ibidem excuditur opus maximum atque desideratissimum Sam. Bochar[t],
Theologi Cadomensis, de Animantib. sacræ Scripturæ. Inclusam tuam misi
ad D. Moquillon, virum optimum. Vale, vir optime, ac me ama. Parisijs, die
16. Augusti, 1662.

Tuus ex animo Guido Patin.

Imprimer cette note
Citer cette note
x
Correspondance complète de Guy Patin et autres écrits, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – À Sebastian Scheffer, le 16 août 1662, note t.

Adresse permanente : https://www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=1239&cln=t

(Consulté le 19/04/2024)

Licence Creative Commons