À Vopiscus Fortunatus Plempius, le 8 décembre 1662, note t.
Transcription

Ms BIU Santé no 2007, fo 121 vo.

Bibliopolis, (quod quidem hominum genus hîc valdè friget) novam editionem
meditatur libri de morbis internis Iac. Hollerij, Doct. Med. Paris. qui ante
annos centum obijt, cum Scholijs ejusdem, Ennarat. et Animadvers. Lud.
Dureti, Exercit. Ant. Valetij ;
et numquam antehac editis in ipsum
Auctorem, Io. Altini, Med. Paris. Notis ; qui quidem Altinus fuit artifex
præstantissimus, et in arte sua planè Roscius, qui vitam cum morte
commutavit anno 1616. Dicitur quoque Lugduni Celtarum nova editio ad-
ornari omnium Operum Melch. Sebizij, Med. Argentoratensis doctissimi
et laboriosissimi. ^ Plura non habeo quæ scribam. Vale, Vir Cl. et me
quod facis, amare perge. Parisijs, die 8. Dec. 1662. Tuus ex animo G.P.

^ In Anglia procedit editio nova in fol. Diogenis Laertij GræcoLat.
cum Notis magnorum virorum, Is. Casauboni, Aldobrandini, et Egidij Menagij. Hîc audio sub
prælis Hollandicis sudare magnum opus eruditi olim viri, Davidis Blondelli,
Galli, qui à paucis annis obijt Amstelodami, cæcus et valde senex. Opus
istud est adversus Annales Ecclasisticos Card. Baronij. Nova quoque
Editio adornatur Lugduni, omnium Operum Laz. Riverij, in fol. Sic erit
Gallia nostra, aut saltem per Typographos, novi lucri avidissimos fiet Ægyptus
Homerica,
quæ bona multa et mala multa eandem proferet. Thomas Bar-
tholinus,
Amicus meus ab annis 32. Epistolarum Medicarum tomum unum dabit
intra paucos menses : et postea cogitabit de nova editione promovenda
Corn. Celsi, cum Animadversionibus Io. Rhodij, nobilis Dani, qui ante
paucos annos obijt in Italia. Hîc habeo librum eximium antehac apud vos
editum, qui est Saul ex-Rex Io. Sinnichij, in folio. Sed dic sodes,
adhuc ne vivit ille Author ? quandonam dabit tomum 2. Illius
Scriptoris quem jamdudum famâ ipsa novi, dignationem summam,
et ingentem eruditionem, cum magno honore vereor atque suspicio.
Apprime scio quinam sint ejus amici, viri optimi, ijdemque mei :
ejus quoque Adversarij mihi non sunt obscuri, quod intus et in cute novi :
ad populum phaleras. Si veniam mihi feceris, Te etiam rogabo, ut
nomine meo salutem illi impetias, nisi ejusmodi officio Tibi grave
fuerit. Plura non habeo, etc.

Imprimer cette note
Citer cette note
x
Correspondance complète de Guy Patin et autres écrits, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – À Vopiscus Fortunatus Plempius, le 8 décembre 1662, note t.

Adresse permanente : https://www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=1257&cln=t

(Consulté le 24/04/2024)

Licence Creative Commons