À Heinrich Meibomius, le 24 juillet 1664, note t.
Transcription

Ms BIU Santé no 2007, fo 173 ro.

quos suo prælo anno proximo se submissurum mihi sanctè pollicetur Laur.
Anisson, Bibliopola Lugdunensis,
vir optimus, ad quem confugere cogor, cùm
nihil tale sperandum putem à nostris Parisinis, qui sunt meri, ne dicam miseri
lucriones, et asini ad lyram. Maximum virum Thomam Reinesium, utinam
servet tanquam singulare saluberrimæ Artis ornamentum. Arnoldum
Bootium
olim hîc novi : erat ut puto, Anglus vel Batavus, eruditus quidem,
sed Chymistaæ studio inflatus, et superi ingenij, ac osor Aristotelis : tanti est sapere ; naufragium
fecit in portu, et obijt in Gallia, circa prope Rothomagum, circa annum 1652. dum commodum tempus,
idoneúmque diem præstolaretur traijciendi in GAngliam. Carmina tua
offeram Menagio, postquam ad nos reversus fuerit : heri abijt in Lotharingiam,
invisurus veterem amicum, Eminentiss. Card. Retzium, M. le Card. de Rets.
De libro Cl. Parentis tui de Cervisia, tuum est videre atque decernere : totus
sum tuus ære et libra : Dij vobis principatum dedere, nobis obsequij gloria
relicta est.
Ubinam hodie vivit tam bonus adolescens, vestras Iulius
Hacberg ?
si sit apud vos, eum quæso nomine meo saluta, ut et Cl. virum, et
quem maximi facio, Herm. Conringium, literati Orbis magnum decus ;
Ccum D. Hermanno Conerdingio, Archiatro vestro dignissimo,
mihiq.olim amicissimo. In libro de Scriptis Medicis D. Vander Linden,
(qui utinam adhuc viveret, nec tam infeliciter vitam cum morte
commutasset, ex omissa venæ sectione, et assumpto chymico medicamento
emetico venenato, in febre assidua, et catarrho suffocante, contra
omnem methodum) lego à D. Parente tuo scriptum et editum
fuisse Discursum de Mithridatio et Theriaca, Lubecæ, 1652. 4.
sed quis modus eum habendi ? certè illum vehementisssimè cupio :
quid quoque vis ut sperem de ejus Historia Medica ? Decantatissima
illa, si Dijs placet, antidotus, et ut cum Plinio majore loquar,
compositio luxuriæ Theriaca, nihil potest præstare ex ijs quæ
pollicetur, sive adversus venena, sive adversus pestem, ideóque
jamdudum torvis
limis oculis eam aspicio, unde mihi in animum
induxi Thesim componendi, eámq. disputationi publicæ subjiciendi
in Scholis nostris, sub hac conclusione, Ergo nulli bono Theriaca :
vel potiùs his verbis, Ergo Theriaca in pestilenti febre venenum :
quod faciam si Deus vitam dederit, nisi vestra Thesis aliud mihi
suadeat, mentémque immutet. Vale, et me ama,
qui tota vita futurus sum.
Parisijs, 24. Iulij, 1664. Tuus ex animo, Guido Patin.

Imprimer cette note
Citer cette note
x
Correspondance complète de Guy Patin et autres écrits, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – À Heinrich Meibomius, le 24 juillet 1664, note t.

Adresse permanente : https://www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=1338&cln=t

(Consulté le 19/04/2024)

Licence Creative Commons