À Vopiscus Fortunatus Plempius, le 4 septembre 1664, note t.
Transcription

Ms BIU Santé no 2007, fo 176 ro.

si in tali morbo, ad palmarium et princeps præsidium recurrisset, nempe
ad sanguinis missionem, tanti usus in Arte nostro, quotidiano eventu tanto-
père 2 commendatam et 1 comprobatam à Galeno : sed ille magno suo malo Galenum
oderat, et negligebat, quem non intelligebat : et quod fuit ei in tanto malo ulti-
mum, pro venæ sectione quæ suffocationem impedijsset, vinum ex stibio medi-
catum, ne dicam intoxicatum, et merum venenum hausit, ex quo statim
Stygias ebrius hausit aquas. Nova illa Hippocratis editio quam molieba-
tur, ad finem procedit, prout ad me nuper scripsit ejus filius, qui fuit hîc
Auditor meus, sed per paucos menses, diutius tamen futurus nisi mors Cl.
Parentis
intervenisset. Optimum virum D. Senguerdium, virum præstantis-
simum utinam Deus servet in multos annos, liberétq. à tanta illa pernicie
epidemica, qua hodie Batavi vexantur. Video ab omnibus probari magnum Opus
ac eruditum maximi viri, gente Normani, Ecclesiasticæ Cadomensis, Samuelis
Bocharti ;
(c’est un Ministre de Caën,) primus ego habui hunc librum Parisijs, quem
ideo mihi deferendam statim Londino curaveram : Authorem ipsum novi ; in ejus libro
quam-multa optima deprehendi : nunc totus est in libro componendo de Paradisio terrestri,
cujus locum utinam nobis demonstret : vix enim intelligitur quid sit iste Paradisus, et à multis
habetur pro somnio Mosis ex porta eburnea. Petrus Petitus Te salutat, Aretei sui
curam abjecit defectu Typographi : nunc scribit carmina in laudem Regis nostri, à quo
nuper munus aliquod accepit : Vivit et valet, sed in corpusculo exiguo, et fere monogrammo :
adeo ut verè possim de illo affirmare quod olim Augustus Cæsar de Galba, ut legitur
apud Macrobium : Ingenium Galbæ male habitat. Liber Menagij, des Origines de la
Langue Françoise,
nondum est recusus : novam ejus editionem pollicetur in fol. i. dimidia
parte auctiorem : sed dicam cum Tullio, Teucris illa lentum negotium. Hîc typis mandatur
novum quoddam Fragmentum Petronij Arbitri, ex Italia advectum, et in Dalmatia
nuper repertum : quuum prostabit ad Te mittam, cum alijs. Interea vale, et me ama :
Vir Cl. Parisijs, 4. Sept. 1664. Tuus ex animo, Guido Patin.

Imprimer cette note
Citer cette note
x
Correspondance complète de Guy Patin et autres écrits, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – À Vopiscus Fortunatus Plempius, le 4 septembre 1664, note t.

Adresse permanente : https://www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=1346&cln=t

(Consulté le 20/04/2024)

Licence Creative Commons