Annexe : Guy Patin éditeur des Opera omnia [Œuvres complètes] d’André Du Laurens en 1628, note t.
Transcription

Laurentii Opera omnia, 4e partie, page {aaa iv} ro.

eorumque curatione. 3. de Catarrhorum generatione, eosque curandi ratione.
4. de Senectute, eiusque salubriter tansigendæ modo
, quartum locum
assignavimus. Quinto loco Opuscula quædam D. A. Laurentiis,
ex illius prælectionibus, dum in celeberrima Monspeliensium Acade-
mia, annis 1587. et 1588. Chirurgis legeret, collecta, et nondum in lu-
cem edita, Gallicè dictata, et à me in Latinum conversa, apposuimus ;
Continent autem hæc opuscula tractatus tres, quorum primus est de
Arthritide
. Secundus de Lepra seu Elephantiasi. Tertius de Lue vene-
rea
. His etiam addidimus, sexto nempe loco, eiusdem Authoris, bre-
vem quemdam commentarium, in librum Galeni, qui Ars parva dici-
tur, præsertim in ea quæ spectant ad Simioticam Medicinæ partem ; ex-
cerptum ex eius prælectionibus Monspelii dicatis annis 1589. et 1590.
D. Ioanne Auberio Molinensi, Andreæ Laurentii disci-
pulo ; cuius quidem commentarii, propria D. Auberii manu exarati co-
piam mihi fecit D. G. Naudæus, Parisinus, iuvenis eruditissimus, et
in bonorum auctorum, tum Philosophorum, tum Medicorum lectio-
ne versatissimus ; cui propterea beneficium acceptum ab omnibus Phi-
liatris habendas esse par est. Septimo tandem loco, D. Antonii Lau-
rentii
, in privato regis Consilio patroni, clarissimique Authoris no-
stri, fratris meritissimi, curâ et studio, a D. Auberio, Medico quoque
Molinensis, Ioannis filio, mihi commissa sunt ut excuderentur Consilia
quædam Medica selecta xiv. de variis affectibus et dubiis quæstioni-
bus, quæ in facienda Medicina frequenter occurrunt. Hisce demum
posthumis Andreæ Lurentii opusculis, breves quasdam an-
notatiunculas, ad materiæ de qua agebatur illustrationem, ac elucida-
tionem ; et unicuique Tractatui, duplicem Indicem, unum Capitum ;
alterum Rerum memorabilium, maioris tui commodi gratiâ, attexui-
mus. Quidquid hoc est laboris mei, Amice Lector, fronte serena exci-
pe ; et tua in me benevolentia, contra Zoilum, Invidiæ prolem defen-
de ; ut et adversus alios mordaces et obstrepentes, qui malo fortè
quodam animo, impios Clariss. Authoris nostri manes, furentes et de-
bacchantes, eum multa penitus integra et inalterata, bene prius scri-
pta, fideli calamo male transcripsisse ; vel etiam eius historiam Anato-
micam fere totam mendis refertam, et in omnibus illius capitibus su-
pra bis mille notabiles errores posse reperiri ; nec eum in scribendo tan-
tum fuisse graviter hallucinatum : sed nequidem unquam propriis ma-
nibus, aut saltem leviter, humana cadavera dissecuisse ; eum denique
bonum non esse Grammaticum, multò minùs Oratorem, aut Philo-
sophum, imo nec Physicum et Anatomicum, futiliter et falsò obij-
ciunt ; quæ tamen omnia vix responsionem merentur, tanquam inepta
et absurda, ac manifestæ falsitatis plena, ut aliàs suo loco luculenter
demonstrabo, si det Ille qui solus dat omnia, Deus Opt. Maximus.
Interim autem habeant pro responso isti vitilitigatores et calumniatores

Imprimer cette note
Citer cette note
x
Correspondance complète de Guy Patin et autres écrits, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – Annexe : Guy Patin éditeur des Opera omnia [Œuvres complètes] d’André Du Laurens en 1628, note t.

Adresse permanente : https://www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=8229&cln=t

(Consulté le 29/03/2024)

Licence Creative Commons