De Adolf Vorst, le 4 septembre 1661, note t.
Transcription

Uppsala universitetsbibliotek, cote Waller Ms benl-00773, page 196.

ubi facultas atque occasio hoc præstandi mihi fuerit oblata.
Quandoquidem verò novi te librorum esse helluonem, et avidu[m]
sciendi si quid apud nos, aut alibi meliorum scriptorum
prodeat, aut de novo excudatur ; significo tibi Ciceronis
opera omnia in forma, ut vocant, quarta, emendatissimè
typisque elegantibus fuisse nuper apud Hackium, tÿpogra
phum nostratem non è vulgo, luci post omnium curas
data. Quinetiam Senecam Tragicum cum scholijs in octav[o]
ex Elsevirrana prodijsse officina, studio atque opera viri
et Collegæ doctissimi, I. Friderici Gronovij, qui in
magnifici Academiæ nostræ Rectoris munere hoc an[no]
mihi successit, magnaque cum laude ac famæ integri-
tate eam nunc sustinet dignitatem provinciamque[.]
Sub prælo eodem fovet etiamnum Rosini Antiqui-
tatum Romanar. opus, cum Demsteri Scoti annotati-
onib. aut commentario. Si quævis ex hisce desideres
editionibus novis, verbo indica, atque impera illi, qu[i]
nihil aliud summis expetit votis, quàm ut se aliqua
saltem ratione liberet â te alieno, quo tibi obstrictus est
iamdudum. Lindanus noster hactenus valet ; verùm,
quod doleo, tam malè illi convenit cum Collega
communi Sÿlvio, quàm cum Galeno. Ego pacis ac
concordiæ amantissimus sum et hæc illubenter video
ac invitus fero. Ingenia nonnulla ita sunt natura
comparata et inquieta, ut semper adversarium habere
malint, quàm pacati vivere, et aliorum virtuti non
invidere. Hoc facit ambitio et nimia
φιλαυτια, dum
semper cupiunt esse
υπειροχοι αλλων. Dî boni ! quant[o]
est sapore ? Nimirum sapore est abiectis vivere nugi[s.]

Imprimer cette note
Citer cette note
x
Correspondance complète de Guy Patin et autres écrits, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – De Adolf Vorst, le 4 septembre 1661, note t.

Adresse permanente : https://www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=9072&cln=t

(Consulté le 19/04/2024)

Licence Creative Commons