De Reiner von Neuhaus, le 24 juin 1663, note t.
Transcription

Neuhaus, Centuria vi, Epistola xxv, page 36.

tique exspectem. Subsident isti motus, major
cum aliunde sit metus. Inprimis magno ac terribili
illo Hannibale ad portas. Ad quem domandum
vincendumque non uno est opus Hercule. Opti-
mus Maximus Deus Orbis Christiani Principibus
consilia inspiret salubria et saniora ! ad quæ promo-
venda Achilles ille Gallicus arma habet in expedi-
to. Animum quoque. Privatim,
Vir Nob. Nihil jam
molior magni, aut novi. Nisi quod interdum de
manu nostrâ exeat recens aliquod Epigramma, aut
Epistola : quæ repono in tempus. Paullò ante fa-
ciem meam repræsentare voluit pictor, et simul
sculptor. Hanc offero cum affectu interiore, qui
jam diu tibi cognitus et perspectus. Brevi etiam
apud Ianssonium Typis describetur Apparatus Elo-
quentiæ, Sive Electa Classicorum authorum. O-
pusculum Iuventi utile. Doctis etiam viris haud
spernendum ! qui malunt molem et res magnas,
ut ille de Livio ait, pellibus arctari exiguis. Plura
in arenam literariam non fero. Nisi, hoc unum ta-
men, quod pro munimento addo mutui amoris,
omnia me Felicia, Fausta, Prospera apprecari Lu-
dovico Regi. Guidoni, Carolo Patinis
.

Alcmariæ in secessu meo 1663. Ipso die
Divi Iohannis.

Imprimer cette note
Citer cette note
x
Correspondance complète de Guy Patin et autres écrits, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – De Reiner von Neuhaus, le 24 juin 1663, note t.

Adresse permanente : https://www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=9079&cln=t

(Consulté le 25/04/2024)

Licence Creative Commons