De Samuel Sorbière, le 15 octobre 1646, note t.
Transcription

BnF ms latin 10352‑I, fo 93 ro

ducenda enim uxore et de eligenda laribus meis sede
agebatur ; quod utrumque tandem præstiti, et ut mihi
bene vertat Deum animitus rogo. Amstelodamum
trahebat me urbis amplitudo, mercatorum opulentia,
amici præterea complures. At me Leydam tamen
allexit cœtus ille doctorum hominum, et imprimis
quæ prælucet magnis artibus illa Pharos, ut verbis
Barlæi Salmasium designem. Jam igitur compositis
rebus nostris mihi pergratum erit tecum frui literarum
commercio, quod commodè fiet per Bibliopolam
Petitum viduæ Pelæi generum, qui conijciet in
fasciculum Elzevirij quas ad me perscribere
aliquando dignaberis. D. Professorem Vallæum
officij monui, cui ne satisfecerit obstat ægrorum
turba cum non invisendos tantum habeat innumeros,
sed ipsâ quâ est diligentiâ selectiora quædam remedia
paret et exhibeat. Bartholinum discedentem in
patriam tuo nomine salutavi. Ejus tractatum
de Latere Christi tardat Epistola D. Salmasij.
Constabit utriusque Opus 35. fol. Spigelium
Blavij nescio an videris ; Regia planè est editio.
Historiam Naturalem Americæ
sic pour Brasiliæ > parat Josephus sic pour Johannes >
Latius ex observationibus solertium virorum,
qui cum Mauritio Comite per octennium oras illas
novi Orbis peragrarunt. Spem nobi facit D.
Adolphus Vorstius animadversionum suarum
in Theophrastum de Plantis. Utinam D. Salmasius
Dioscoridem suum emisseret, vel quod habet paratum
editioni volumen Notarum ad Plinium magis
è se forent illa fortasse generis humani, quàm
quæ circa Religionem controvertitur. Sed diversos
diversa juvant ! Regii fundamenta Physices

Imprimer cette note
Citer cette note
x
Correspondance complète de Guy Patin et autres écrits, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – De Samuel Sorbière, le 15 octobre 1646, note t.

Adresse permanente : https://www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=9092&cln=t

(Consulté le 18/04/2024)

Licence Creative Commons