À Johann Caspar I Bauhin, le 9 septembre 1638, note u.
Transcription

Universitätsbibliothek Basel, Frey-Gryn Mscr II 18:Nr.64, page 3.

edendo novo suo Testamento Latino Græco, cum commen-
tarijs optimis, (ut nihil ab eo nisi optimum manare potest,)
quamvis in eodem labore antehac cum laude insudariunt
viri summa laude digni optimus Erasmus, (cujus ossa in
urbe vestra recubant, et cujus nomine Basileæ vestræ mul-
toties bene precatus sum) et Th. Beza, Vezelius. Hic
in suburbio D. Victoris, regijs impensis, exstruitur a Brossæo
Brossæi/ hortus Empirico, Hortus Iatricus, regius dictus ; ad hoc auxiliante
D. de Bullion, summo regij ærarij præfecto, apud quem
summâ pollet gratiâ nebulo ille Brossæus, qui vix
unquam legere novit. Sed sunt isti mores nostrorum temporum.
Audio eum brevi publicaturum catalogum omnium suarum
plantarum : si fecerit, ad te mittam. Tu vero, clarissime
Edenda Bauhine, qui tot et tanta possides, qui tam multa
novisti, estne quod aliquid speremus ex tuis lucubrationibus ?
vel nihilne superest edendum ex clarissimi Patris του
μακαριτου, quod possit rem Medicam illustrare ? tumq.
sane optant et sperant boni quique ex tua eruditione
non vulgari. Si tibi sit familiaris Platerus vestras,
fac si placet ut meo nomine salutem accipiat, a quo
ultimarum mearum responsum expecto. Si quid autem
utriq. vestrum profuturum hic possim, fac quæso mi
Bauhine, quem plurimum colo, ut resciam, et eo meo
in vos officio defungar quo maxime viris dignissimis
et illustrissimis inservire cupio. Interea servet vos
Deus Opt. Maximus salvos et incolumes ab omni periculo :
me quoque, qui toto vitæ tempore futurus sum

Tibi obsequentissimus et
addictissimus Guido Patinus,
Bellovacus, Doctor Medicus Parisiensis.
Ex alma Lutetia Parisisiorum,
9. Septembris, 1638.

Scio jampridem obijsse D. Sennertum : à quo tamen adhuc nova
multa expectant multi, quæ moriens ille suis edenda reliquit :
verumne est nos ex eo aliquid novum et ante mortem
non editum tandem habituros ? ubi per otium tibi licuerit,
scribe si placet, quam paucis volueris, nil refert, modo
scribas. Vale et Patinum tuum non obscure amantem
fove et redama.

Imprimer cette note
Citer cette note
x
Correspondance complète de Guy Patin et autres écrits, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – À Johann Caspar I Bauhin, le 9 septembre 1638, note u.

Adresse permanente : https://www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=1035&cln=u

(Consulté le 20/04/2024)

Licence Creative Commons