À Florio Bernardi, le 11 octobre 1658, note u.
Transcription

Ms BIU Santé no 2007, fo 75 ro.

Estne frequens apud vos in Medicina illius medicamenti usus quod Manna vocatur ?
Hîc certè pravum et pessimum perhibetur medicamentum, quia serum dumtaxat
evacuat, quia et sitim excitat, propterea quæ insequentem usque dicitur relinquit :manet. id eóq. à Seniorib.
nostris viris optimis, et in Artis operib. exercitatissimis semper vidi ac audivi
damnatum ejusmodi medicamentum, tanquam adulterinum, corruptum ac fucatum :
fictitium enim reputatur ex saccaro, melle filtrato, et scammonio, vel succo
peplij, tithymali, vel hellebori. Illud a. quod Manna Calabrinum voca-
tur merum esse figmentum creditur ejusdem naturæ, in varijs Italiæ locis
ab Institoribus corruptum ac fucatum, ex quo 2 penè 1 tota Europa decipitur,
ac deluditur : audio tamen etiam in Germania, idem ipsum medicamentum eodem modo
fucari et adulterari : inde fit ut mihi facilè in animum inducam quadruplex
esse Manna apud Medicinæ scriptores : nempe 1. Manna Hebraicum vel
Chaldaïcum, quod Israelitico populo ex Ægypto fugienti, et per inculta
Arabiæ loca peregrinanti, Deo sic volente, cessit in alimentum miraculosum, de
quo in Exodo. 2. Manna Græcorum, Dioscoridi et Galeni, quod est manna
thuris, pepticum illis familiare. 3. Manna Arabum, quaod hodie nullibi
reperitur, quia non colligitur, et est illud verum Manna, sed obsoletum :
à Galeno mel aïerium et δροσομελι nuncupatum. 4. Est Manna hodiernum, hîc suprà descriptum, ex fraude et impostura, fuco atque
mangonio constans, et planè fucatum medicamentum. Tu v. scribe si placet, de mea
opinione quid sentias. Novi libri Lugduno nuper prodierunt, nempe Opera omnia
Varandei, et Io. Heurnij, quos facilè obtinebis, si cupias. ^ Vivitne Romæ Pros-/per Martianus, qui/ scripsit in Hippocratem ?  <*> Vale, vir Clariss.
et me ama, tuum semper futurum, Guidonem Patinum, Bellovacum,
Doctorem Medicum Paris. et Professorem regium.

Parisijs, die Veneris, xi. Oct. 1658.

<*> Vivitne adhuc Romæ Paulus Zacchias, Author Quæstionum Medico-
Legalium
, terties editarum ? Obijtne Fortunius Licetus, et quando ? Possémne
per Te habere Lælij Zaccagnini, Romani, Notabilium Medicinæ libros duos, Romæ
editas, 1644. in 4. et Cæsarem Magatum de rara medicatione vulnerum, etc. fol.
Venetijs, 1616. Vos v. si quid habeatis novi in Medicina, vectura dignum, scribe
si placet, præter Consilia Sylvatici, quæ habeo, et quibus facilè possum
carere. Vale vir Cl. et ^ Si quæras quid agam : horis meis subsecivis
totus sum in legendo libro Galeni, de cur. ratione per sangu. miss. ijsq. eóq. expli-
cando, ac 3 scholijs 2 aliquot 1 utilibus illustrando ad Prælectiones meas publicas,
in Aula regia incohandas initio novi anni proximi 1659. ubi maximè
frequentes interesse solent Auditores, interdum prope duocenti. Duos habeo
Filios, Medicinæ Doctores in Schola Paris. qui Te ex animo salutant. Vale, etc.

Hîc in dies expectamus novam editionem Eusebij Scaligeriani, multis accessionib.
locupletatam ex MS. Authoris, ante annos 49. Leidæ mortui : obijt enim Ios. Scaliger,
Iulij filius, 18. Ianu. 1609. penè septuagenarius. Heri cœnanimus cum Amico tuo,
apud Phil. Poquelin, ibiq. plenis scyphis bonam tuam valetudinem salutavimus :
si par pari refere volueris, non ideo nobis deterius fore puto : quin potiùs in posterum
gratias agemus. Hîc circumfertur Imperatorem Turcarum à Ianizzaris suis, summi
Viziris jussu, strangulatum fuisse : quod si verum fuerit, non malè cedet vestræ
Reipublicæ diuturnum illud bellum contra vos ab eo gestum : ideóq. ardenter opto,
ut sit verissimum istud tyrannicidium.

Imprimer cette note
Citer cette note
x
Correspondance complète de Guy Patin et autres écrits, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – À Florio Bernardi, le 11 octobre 1658, note u.

Adresse permanente : https://www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=1142&cln=u

(Consulté le 26/04/2024)

Licence Creative Commons