À Johann Peter Lotich, le 7 juillet 1662, note u.
Transcription

Ms BIU Santé no 2007, fo 110 ro.

quidquam habet fidei, nec authoritatis, et ubi Papomanistesicolæ nulli
sunt, qui precibus, aut pretio, vel inferni metu, tale quid obtineant
à Magistratu Politico, ut alibi fieri amat.
Depone ergo igitur illam mentem,
eámq. procul à Te abijce, de Parisijs edendo tuo Petronio : quod fieri non potest ; et
cogita de Lugduno ad Ararim, ubi multi vivunt locupletissimi Bibliopolæ,
qui facilè toti Europæ libros suos distribuunt : vel de Colonia Allobrogum,
quæ multos habet Typographos, librorum suorum copiam ubique terrarum spargentes,
præsertim in Gallia, Anglia, Dania, Polonia, ut in vestra Germania.

De 3. tomo rerum tuarum Germanicarum in lucem edendo, an cogites nescio :
quod tamen utinam aliquando contingat : si v. primi illi duo recuderentur, possem
Tibi pauca quidem, sed vera de rebus nostris suggerere, in quib. quoniam
malè monitus leniter et quodammodo peccasti, v. geritur in obitu Reginæ Matris,
Mariæ Medicææ, quæ Coloniæ decessit : Armandi Richelij, imò et ipsius
Regis Christianissimi Ludovici 13. Io. Bapt. Moreau, Collegam meum
et Ren. M. p. m. filium, nomine tuo salutavi, qui Te vicissim salutat, seq.
ad Te scripturum mihi pollicitus est. Verùm priusquam tollam manum
de tabula, hoc superaddam : ante aliquot annos non ita paucos, de nova
tui Petronij editione hîc promovenda, vir doctissimus ad me scripserat D.
Samuel du Clos, Medicus Metensis, qui idem quàm Tu hodie, habuit à me
responsum, propter eorum temporum difficultatem ; quæ adeo adaucta est hodie, ut
tempora illa pene aurea dici possint, præ hoc nostro ferreo, propter tyrranicam
dominationem eorum qui successerunt, atque violentam Publicanorum
rapacitatem, qui omnia diripiunt : adeo verè possumus exclamare, Nostrorum
quem das finem, Rex magne, laborum,
atque dolorum et miseriarum
tuæ Galliæ ? Plura certè scriberem, sed manum cohibet vetátque dolor
ingens de publicis calamitatib. nostris intimo corde conceptus. Ignosce igitur,
Vir Cl. et me amare perge, qui sum futurus quamdiu dabitur,

Tuus totus ex animo Guido Patin, Doctor Med et
Professor regius.

Parsijs, die 7. Iulij, 1662.

Hanc Epistolam accipies per D. Granel, Regis nostri Legatum, vulgo Residentem,
in vestra Civitate : hancce viam tenebis in posterum, tanquam tutissimam, si pla-
cuerit : minùs enim hærebunt in via, et tutissimè ad nos pervenient epistolæ nostræ. Habui in hac Urbe
auditorem et amicum D. Schefferum juniorem, vestræ Civitatis Medicum : nisi grave Tibi
fuerit, eum et ejus Parentem officiosè salutabis meo nomine : et si voluerit ad me scri-
bere, ejus Epistolam accipies, quam tuis includes, et nobis reddenda commites D. Granel, qui
singulis hebdomadis scribit ad D. de Briennes, Regi à secretis Mandatis.

Imprimer cette note
Citer cette note
x
Correspondance complète de Guy Patin et autres écrits, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – À Johann Peter Lotich, le 7 juillet 1662, note u.

Adresse permanente : https://www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=1233&cln=u

(Consulté le 28/03/2024)

Licence Creative Commons