À Sebastian Scheffer, le 24 février 1663, note u.
Transcription

Ms BIU Santé no 2007, fo 137 ro.

requiret, inprimis veróò Effigiem meam, imóò etsi
et
si voluerit, et Elogium meum illi subministrabo, ne in eo
conficiendo alij peccent,
quod hîc habeo ab erudito quodam ex meis Audito-
ribus antehac adornato. Effigiem meam Tibi mitto chartaceam, ut et sculptam ac
metallo impressam, argentem atque æream, ante 12. annos cusam, dum essem Decanus
Decanus nostræ Facultatis. Sed quæso, indica mihi quis sit ille Chalcographus ; ? an ima-
gines adjungat Elogijs illustrium virorum, vel potiùs Imaginibus Elogia, quod olim
varijs tomis fecerat Boissardus, et an plures tomos sit nobis daturus ? Ejusmodi Elogio-
rum et Imaginum Virorum Illustrium
quot sunt hodie tomi ? quot in posterum futuri ?
possem quoque Vobis in eam rem et alias Icones mittere, ut Riolani utriusque, Iacobi
Cusinoti Senioris,
cujus Filius fuit Professor regius, et Christianissimi nostri regis
Medicus primarius : Ren. Moreau, Io. Renodei, Phil. Guiberti, Gul. Ballonij, Iac. Mentelli, et
forsan aliorum : velim igitur indices mihi quid super ea re velis, et mihi faciendum putes.
Hodie 14. Febr. sepultus fuit et terræ mandatus M. Io. Merlet, Antiquior Magister
nostri Ordinis, quem in biduo catarrhus suffocans oppressit anno ætatis 82. Maxima
pompa, ut apud nos moris est, fuit tumulatus in æde sacra Sti Iacobi de Macello, in
qua jacent et in Domino dormiunt magni olim viri, Io. Fernelius, numquam sine fraude laude
loquendus, Io.Tagautius, et Io. Hautinus. Ille Chirurgiam scripsit : hic v. Commentaria
et Observationes selectas
reliquit in Hollerium de morbis internis : quod quidem Opus hodie
currit sub prælo, in folio, et intra sex menses ad finem perducetur. In egressu templi,
peracto funere, hominem illum in occursu habui, qui literas meas acceperat ad Dominum Granel,
mittendas, in quib. inclusæ duæ latebant, una ad Te, altera ad Dominum Lotichium : qui
mihi affirmavit et sanctè professus est, ejusmodi fasciculum Domino Granel fuisse
redditum, cujus facti certitudinem habebat ex Epistolis dicti D. Granel. Tuum erit
mihi indicare an istud verum sit, quod vehementer opto : et an Tu et D. Lotichius vestras
acceperitis. Si novisti nobilem quendam Germanum, dictum D. Pentz à Pentzenau, qui
post biennium hîc exactum, pro quodam suo Principe Germano, de familia Nassonicorum,
ante annum ad vos reversus est, eum si placet, nomine meo saluta. Nolo omissum, in funere
D. Merlet, interfuisse 42. Doctores, purpurea veste indutos : cæteri multi atrati seque-
bantur in magna catena : quod fortè cuiquam numquam contingit : et hoc reputo rarum genus
felicitatis, quæ tamen est exigui momenti, et magis ad morem quàm ad rem pertinet. Dicam
cum Martiale : Si post fata venit gloria, non propero. Venerandum Senem Dominum Paren-
tem
tuum saluto, suavissimam Uxorem, et Dominum Mocquillon, cui tutò committes literas
nobis reddendas quando Parisijs revertetur. Reverendum illum Iesuitam, P. Gamans,
ex animo saluto : Multorum librorum meminit P. Phil. Labbeus, qui nondum lucem videbunt :
De re Medica nihil emisit in lucem : nunc totus est in nova Editione promovenda
omnium Consiliorum, ^ quæ tomos xv. est/ habitura : qua peracta, de multis MS. in lucem emittendis cogitabit. Pater
iste Labbeus, est vir doctissimus, laboriosissimus, veste quidem Iesuista, imò mente,
manu et calamo, cætera vir bonus, optimus, et amicus dignissimus, à cujus colloquio

Imprimer cette note
Citer cette note
x
Correspondance complète de Guy Patin et autres écrits, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – À Sebastian Scheffer, le 24 février 1663, note u.

Adresse permanente : https://www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=1261&cln=u

(Consulté le 20/04/2024)

Licence Creative Commons