À Sebastian Scheffer, le 4 décembre 1665, note u.
Transcription

Ms BIU Santé no 2007, fo 200 vo.

ad Te ferendos tradam Seb. Switzero, quum ad vos reversus sum. revertetur. Certè de obitu
Cl. viri, venerandi Senis Parentis tui, adhuc doleo : sed utinam in nostrum
utrique solatium crescat et adolescat Filiolus tuus, quem ex intimo corde, licet
absens deosculor ; Téque ideo rogo ut Matri ac Filiolo figas osculum. In
præsenti rerum statu per universam Europam, omnia sunt dubia : nihil tamen tantopere
mentuendum mihi videtur quàm ambitio, mutuum odium, et bellandi dira
cupido tot Principum : Cometas nec miror nec moror : sunt insolita
quædam φαινομενα, fatuam plebeculam terrentia, quæ nec quidquam
mali minantur, nec cuiquam nocent. Hîc valde urgentur publicani et
peculatores penè omnes, qui antehac regnum ferventissimum miserè expila-
runt, sub duobus illis Purpuratis, à regio Tribunali ad id instituto, quod vocatur
specioso nomine, Camera Iustitiæ : la Chambre de Iustice : severè admodum postu-
lantur de Repetundis : unde iræ et lacrymæ multarum familiarum, quia
summo regióque jure contra illos omnes agitur. Dij meliora. Vale. Eodem ipso die qui
suprà, 14. Dec. 1665.

Tuus et suus, Guido Patin.

Imprimer cette note
Citer cette note
x
Correspondance complète de Guy Patin et autres écrits, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – À Sebastian Scheffer, le 4 décembre 1665, note u.

Adresse permanente : https://www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=1414&cln=u

(Consulté le 20/04/2024)

Licence Creative Commons