Autres écrits : Leçons de Guy Patin au Collège de France (1) : sur le Laudanum et l’opium, note u.
Transcription

Ms BIU Santé 2007, fos 390 vo et 391 ro.

opiato, in cujus præparatione singuli illi
Agyrtæ peculiarem et secretum ali-
quem modum se tenere profitentur
et impudenter jactitant. Sed frus-
tra, quum simia sit semper simia,
quamvis aurea gestet insignia et ve-
nenum sit semper venenum, quomo-
documque paretur ; idque mortiferum et
lethale, ut pote cujus malignitas
nulla præparatione possit unquam emen-
dari. Quod verissimum esse testatur
quotidianus istius medicamenti tum
usus etiam legitimus, tum abusus
nimirum frequens.

Verum antequam finem imponam
isti de Opio tractationi, duæ adhuc mi-
hi superesse videntur difficultates
solvendere ; quarum 1a est de Amfiam Tur-
carum compositione ; 2a de Cicuta Socra-
tis. Utraque enim videtur ad opium per-
tinere.

De Medicamento illo apud Tur-
cas et Indos Amfiam dicto, cujus
meminit Jul. Scaliger exercitatione 175.,
pauci et liberè dicam quod sentio : di-
cuntur isti Barbari suo Amsiam uti,
ut ad venerem accedantur et ad

[391 ro]

bellum animentur ; quod verum esse non
nego, ne videar Cornicum oculos
configere et tot relationibus natura sua
ideoque mihi semper suspectis, leve de causa
fidem velle detrahere sed firmiter
nego illlud esse opium, quod tamen qui-
busdam placere videtur, ut Andrææ
Cæsalpino viro doctiss. l. 15. de Plantis
c. 9o, cum hodie apud Nos Opium nostrum
plane contrarium præstet, cujus nempe
duo vel tria grana etiam valentissimum
atque robustissimum hominem interficiunt ;
summum præcipuumque humanæ vitæ
principium, scilicet. calidum nativum extinguen-
do atque suffocando, tantum igitur abest
ut possit in quoquam venerem stimulare
et ad bellum accendere. Malim itaque
credere ejusmodi medicamentum ab Opio
nostro aliquid esse plane diversum : neque
audiendi mihi videntur, qui censent istud
Amfiam succum esse vel lacryma albi
papaveris, cum utrumque papaver natura
sua malignum sit atque deleterium ; nec
possum Scaligeri nugas admittere vel
probare, quas in eam rem effutit citato

Imprimer cette note
Citer cette note
x
Correspondance complète de Guy Patin et autres écrits, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – Autres écrits : Leçons de Guy Patin au Collège de France (1) : sur le Laudanum et l’opium, note u.

Adresse permanente : https://www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=8129&cln=u

(Consulté le 28/03/2024)

Licence Creative Commons