Autres écrits : Commentaires de la Faculté rédigés par le doyen Guy Patin (1650-1652) : 2B. Novembre 1651-novembre 1652, Décrets et assemblées de la Faculté de médecine, note u.
Transcription

Commentaires de la Faculté de médecine de Paris
BIU Santé, tome xiii, fo 507 vo

ad singulos latam, tria proposita sunt à Decano :
primò de inclementiore dicto Magistri Philiberti
Morisset, adversus Mag. Ioannem Pietre, qui
vocatus fuit impostor à dicto Mag. Philiberto
Morisset, sententiam suam dicente, et cum
iracundia loquente, adversus eos qui illum dicentem
interpellabant, ex quibus unus fuit ille Mag.
Ioannes Pietre.

    Secundò, de audienda supplicatione viri
clarissimi Magistri Claudij Germain, Collegæ
nostri doctissimi, pro suo libro Orthodoxo dicto,
de Antimonio et venenata ejus natura,
cujus approbationem supplex requirit à salub.
Facultate.

    Tertium negotium S<enatu>C<onsult>tum, ex libello
supplice, vulgò Arrest sur requeste, nuper
impetratum à M. Fr. le Vignon, et ante horam
unam, in ipsius Decani ædes per regium Apparito-
rem delatum, quo ipse M. Fr. le Vignon, nuper
Scholarum fructibus ac emolumentis spoliatus, ad
annum ; quod consilia medica eum habuisse nobis
compertum fuisset cum insigni quodam et
famoso in Urbe Parisiensi Medico extraneo
dicto            Valot, per Decretum Scholæ ad-
versus eum et alios duos Collegas latum, die
Iovis, vigesimo nono Februarij, proximè elapsi, 1652.

Imprimer cette note
Citer cette note
x
Correspondance complète de Guy Patin et autres écrits, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – Autres écrits : Commentaires de la Faculté rédigés par le doyen Guy Patin (1650-1652) : 2B. Novembre 1651-novembre 1652, Décrets et assemblées de la Faculté de médecine, note u.

Adresse permanente : https://www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=8187&cln=u

(Consulté le 19/04/2024)

Licence Creative Commons