À Gerardus Leonardus Blasius, le 28 janvier 1661, note v.
Transcription

Ms BIU Santé no 2007, fo 97 ro.

Pag. 84. Schenkio, Florentino, etc. quis est ille Florentinus ? an
Thadæus Nicolaus ? Ibid. Mundanella ? : an potiùs Mundella ? Fungos Nic.
Florentino
 ? an Florentino ? Senem Anij, an Anisi ?

Pag. 85. Lin. 14. pro Lithotomiam, mallem cystotomiam : secatur
enim vesica, non ipse lapis. Ibid. lin. 22. Volcherus.

Amplitudinem vesicæ penè incredibilem vidi die Dominico, 23. Oct. 1650.
in opulento mercatore, M. B. 36. annorum, 1650. continua et maligna febre labo-
rante : cui, quamvis mingeret, fuit immissus catheter, propter dolorem et tumorem
retundum supra hypogastrium : per quem, uno et eodem impetu, libræ quinque
fætentis urinæ effluxerunt, et aliquid supra, sine ulla vi, absque ullo dolore,
circa decimam matutinam : eadem arte, eandem quoque copiam reddidit ea
ipsa die, circa novam vespertinam, me præsente et præcribente. Et istud
symptoma, nempe parcior urinæ effluxus propter præsentem urinæ vesicæ imbe-
cillitatem et άτονίαν, fuit xv. dierum, per quos, ter per diem, accedebat
ad eum peritissimus artifex Io. Giraut, qui eodem immisso cathetere vesicam
deplebat : tandem extincta febre, et confirmatis partibus, per copiosam
venæ sectionem, multoties repetitam catharsim, idoneam victus legem,
et semicupij usum, feliciter convaluit, et sibi suisq. restitutus fuit : et
adhuc hodie valet pancraticè et athleticè.

Pag. 89. Novi Sacerdotem quendam Flandrum, qui unicum habebat testem,
sed ebriosum ac libidinosum. Alium novi qui tres habebat, tota vita
salacissimum, et libidinosissimum.

Pag. 94. Lege Sanchez, erat Medicus Tolosanus, Marranus.

Pag. 96. lin. 2. dilatatione. ibid. peritonæo. Lin. 16. Mundelli Chi-
rurgi Parisiensis
. Nullus fuit Chirurgicus ejus nominis Lutetiæ, ideoque
latet mendum. Linea sequente lege Rossetti. Ibid. lin. ante-
penultima, lege Franc. Rossettum, et Theophilum Raynaudum,
virum eruditum, Iesuitam Lugdunensem, polygraphum, adhuc supers-
tem, qui multos adhuc habet libros edendos, præter eos quos jam
edidit supra 40. in omni genere disciplinarum.

Pag. 99. Ubinam fuit editus iste Tractatus Herm. Conringij de morbis
mulierum ?
an Francofurti ? Ibid. Nihil tam rarum quàm vera superfœtatio,
quam neq. unquam vidi, nec ullus ex nostris Senioribus : imò, eam non intelligo,
utpote quæ mihi videtur impossibilis : unde factum puto, ut nullus ejus
meminerit, quippe qui numquam eam videbit. Quæ contrà adferuntur à varijs,
admodum mihi suspecta sunt, imò falsissima, nec me moratur eorum authoritas,
quum putidissimè mentiantur : quod faciunt sæpissimè qui 2 Observationes 1 Medicas
scribunt, præsertim ex Recentioribus. Sed nullus pudor in rebus.

Imprimer cette note
Citer cette note
x
Correspondance complète de Guy Patin et autres écrits, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – À Gerardus Leonardus Blasius, le 28 janvier 1661, note v.

Adresse permanente : https://www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=1187&cln=v

(Consulté le 29/03/2024)

Licence Creative Commons