Autres écrits : Commentaires de la Faculté rédigés par le doyen Guy Patin (1650-1652) : 2B. Novembre 1651-novembre 1652, Décrets et assemblées de la Faculté de médecine, note v.
Transcription

Commentaires de la Faculté de médecine de Paris
BIU Santé, tome xiii, fo 508 ro

provocabat ex illo Decreto ad Senatum tanquam ad supe-
riorem Iudicem, quasi minùs nobis constaret de facto et
rei veritate.

    De quibus singulis tribus articulis, Facultas sic
censuit. De primo : Monendes esse Magistros Phili-
bertum Morisset ac Ioannem Pietre, ut deposita omni
simultate, amicitiam inter se colant in posterum, per
leges της αμνησιας. De secundo : Audita supplicatione
Magistri Claudij Germain, nominati sunt Examinatores
sex, nempe quatuor ex majori ordine, Mag. Ioannes
Merlet, Franciscus Guenaut, Ioannes Bourgeois, et
Renatus Moreau : ex minori duo, Magistri Nicolaus
Richard et Leo le Tourneurs : ea lege ut examinato
libro referant ad Facultatem, quæ de eorum relatione
postea decernet, ac si opus fuerit, æquúmque videatur,
pro dicti libri approbatione, decretum tradet ipsi Auctori.
De tertio articulo : Saluberrima Facultas putat
in litem esse descendendum adversus Mag. Franciscum le
Vignon, à nobis et Scholæ nostræ legibus provocantem ad
Senatum : super quo censuerunt quoque Seniores nostri,
virum Illustrissimum Dominum Fouquet, Cognitorem regium
in Senatu Parisiensi, à decano nostro, in multorum

Imprimer cette note
Citer cette note
x
Correspondance complète de Guy Patin et autres écrits, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – Autres écrits : Commentaires de la Faculté rédigés par le doyen Guy Patin (1650-1652) : 2B. Novembre 1651-novembre 1652, Décrets et assemblées de la Faculté de médecine, note v.

Adresse permanente : https://www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=8187&cln=v

(Consulté le 25/04/2024)

Licence Creative Commons