Autres écrits : Thomas Diafoirus (1673) et sa thèse (1670), note w.
Transcription

Famosum fumosumque hoc dogma quanta in corporum natura, tanta in Arte Medica sequitur perturbatio, rerumque omnium confusio. Nihil enim amplius est in sanguinis missione præsidii, nihil in purgatione, quin illa corpus ipsum accendi, hac vero inquinari penéque venenari consequens est, nempe cum a fuso sanguine, qui in venis superest, mole copiaque minor sit ; et celerius moveatur, motuque ipso incandescat : et Cordis cava, sedem focumque luculenti caloris, sæpius subeundo, novum calorem induat necesse est. Qui autem prius quasi sopiti vasorum tunicis adhærescebant fœdi humores, ubi purgantis medicamenti opera emoti, cursumque præterlabentis sanguinis sequuti in Cordis penetralia deducentur, et ipsum inquinabunt, et similem reliquis subinde partibus labem importabunt : Sicque Medicis omni præstanti auxilio destitutis, morbisque ipsis, quos vel sanguinis fervor, vel humorum impuritas peperit, impune grassantibus, quam maxima mortalium strages edetur.

Non ergo sanguis per omnes corporis venas et arterias jugiter circumfertur.

Proponebat Lutetiæ Ioannes Cordelle, Hamus, A.R.S.H. 1670.

Imprimer cette note
Citer cette note
x
Correspondance complète de Guy Patin et autres écrits, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – Autres écrits : Thomas Diafoirus (1673) et sa thèse (1670), note w.

Adresse permanente : https://www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=8009&cln=w

(Consulté le 25/04/2024)

Licence Creative Commons