Autres écrits : Commentaires de la Faculté rédigés par le doyen Guy Patin (1650-1652) : 1D. Novembre 1650-novembre 1651, Affaires de l’Université, note w.
Transcription

Commentaires de la Faculté de médecine de Paris
BIU Santé, tome xiii, fo 488 ro.

cum Dom. Rectore : sed istud non potuisse ad bonum finem
perduci, propter contumaciam quorundam Theologorum, ipsis
Hibernis faventium ; præsertim verò propter pervicaciam
Doctoris cujusdam Sorbonici, dicti Edmundi Amiot, Parochi
S<anc>ti de alto passu, in suburbio Paris.

    Die Sabbathi, 2. Septembris, 1651. in comitijs
ordinarijs Academiæ, actum est de obtinendo loco à Dom.
Rectore in Comitijs generalibus, tum sibi, tum Decanis,
quatuor Procuratoribus nationum, et eorum ad-
junctis : sin minus decretum est, amplissimum
Rectorem illis Comitijs non interfuturum ; sicque
melius esse, quàm idoneum et debitum locum non
obtinere. Sed quia nihil fuit conclusum, remissum
fuit hoc negotium ad viros Academicos, præstantissi-
mos atque peritissimos, D.D. Padet et Cagnié,
cum D. du Monstier, Procuratore fisci Academiæ.

    Ijsdem Comitijs, amplissimo Rectori et viris
Academicis gratias egi nomine saluberrimæ Facultatis,
illis renuntiando suam illam concessionem octingentarum
libell. Turon. pro stipendijs quatuor Professorum
nuper indultam, fuisse nobis gratissimam, cum
appositis etiam conditionibus, modò tertia immutetur,
ut nimirum loco 4. Professorum, ipse Decanus
Medicæ facultatis ab amplissimo Rectore schedulam
obtineat, qua mediante, summam illam integram
accipiat à Quæstore Academiæ, quam viritim

Imprimer cette note
Citer cette note
x
Correspondance complète de Guy Patin et autres écrits, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – Autres écrits : Commentaires de la Faculté rédigés par le doyen Guy Patin (1650-1652) : 1D. Novembre 1650-novembre 1651, Affaires de l’Université, note w.

Adresse permanente : https://www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=8185&cln=w

(Consulté le 29/03/2024)

Licence Creative Commons