Autres écrits : Commentaires de la Faculté rédigés par le doyen Guy Patin (1650-1652) : 1D. Novembre 1650-novembre 1651, Affaires de l’Université, note x.
Transcription

Commentaires de la Faculté de médecine de Paris
BIU Santé, tome xiii, fo 488 vo.

distribuet quatuor Professoribus : de qua summa
rationem reddet Facultati, cum acceptilatione
quatuor Professorum : quod placuit amplissimo
Rectori et 4. Professcuratoribus, cùm ista conditio p<ro>pter
Medicinæ Professores apposita non fuisset ; qui
munere suo diligenter ac strenuè defunguntur :
sed p<ro>pter Professores in Iure Pontificio, qui
hactenus officio suo non satisfecerunt, non sine
magno Academiæ Paris. incommodo et dedecore.

    Actum fuit quoque de creando Decano
in natione Gallicana, in locum Mg. Nicolai
Sevin, nuper demortui : quatuor esse de illo
decanatu litigantes et contendentes, nempe
D.D. Pigis, du Chesne, la Place et Boutilier :
et hoc negotium Senatuconsulto remissum
fuisse ad ampliss. Rectoris comitia ordinaria.
Super hoc decretum fuit illos quatuor conten-
dentes esse monendos ut se sistant coram
amplissimo rectore, et suas quib. nituntur
rationes adferant : post quæ, discussum
negotium, alijs comitijs à nobis postea judicabitur.

    Actum etiam fuit de quodam viro dicto de
Pesquieres, Gymnasiarcha Sylvanetensi,
juvando, et ei ferenda ope adversus Episcopum
Sylvanetensem, et conatus Loyolitarum,
illius Urbis gymnasium familiari sibi avidi-
tate devorantium.

    Ijsdem comitijs pro Decano Theologiæ aderat

Imprimer cette note
Citer cette note
x
Correspondance complète de Guy Patin et autres écrits, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – Autres écrits : Commentaires de la Faculté rédigés par le doyen Guy Patin (1650-1652) : 1D. Novembre 1650-novembre 1651, Affaires de l’Université, note x.

Adresse permanente : https://www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=8185&cln=x

(Consulté le 19/04/2024)

Licence Creative Commons