Autres écrits : Commentaires de la Faculté rédigés par le doyen Guy Patin (1650-1652) : 2B. Novembre 1651-novembre 1652, Décrets et assemblées de la Faculté de médecine, note x.
Transcription

Commentaires de la Faculté de médecine de Paris
BIU Santé, tome xiii, fo 509 ro

Paschalia proximè attingentibus, Magistro Francisco le
Vignon, Collegæ nuper nostro, vellet ignoscere, eúmque
pristino suo loco et dignitati restituere, eo pæsertim
nomine quod minùs constare videretur de fide
testomonij adversus eum alllati, per quod damnatus
fuerat à Scholæ limine abstinere per annum, et ejus
emolumentis carere. Deinde, supplicuit Facultati
Mag. Martinus Akakia, pro Mag. Carolo le Breton,
qui minùs precasse videbatur : idem quoque præstitit
Mag. Philibertus Morisset pro Mag. Bertino
Dieuxivoye, cujus culpam agnovit, et pro illo miseri-
cordiam Facultatis imploravit. De triplici illa suppli-
catione sic censuit Facultas. Culpam illis condonat,
eósq. in gratiam recipit, sub tribus his conditionibus
quæ sequuntur. Primò, ut scripto, eorum trium manu
propria subsignato, culpam agnoscant et veniam petant
à Facultate. Secundò, ut litem omnem ejurent, præ-
sertim verò Mag. Franciscus le Vignon, qui per eam viam
nos adoritur, seque sistant judicio solius nostræ Facul-
tatis, à cujus legibus, ut alij faciunt Collegæ, pendant,
et Statutis nostris adhærant. Tertiò, quod si in
posterum peccaverint, sciant sibi neque ulli alij Doctori,

Imprimer cette note
Citer cette note
x
Correspondance complète de Guy Patin et autres écrits, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – Autres écrits : Commentaires de la Faculté rédigés par le doyen Guy Patin (1650-1652) : 2B. Novembre 1651-novembre 1652, Décrets et assemblées de la Faculté de médecine, note x.

Adresse permanente : https://www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=8187&cln=x

(Consulté le 18/04/2024)

Licence Creative Commons