Autres écrits : Commentaires de la Faculté rédigés par le doyen Guy Patin (1650-1652) : 1B. Novembre 1650-novembre 1651, Décrets et assemblées de la Faculté de médecine, note z.
Transcription

Commentaires de la Faculté de médecine de Paris
BIU Santé, tome xiii, fo 458 vo.

ad Remigialia, et quam pro prima vice accipiemus
ad festum Divi Remigij anni proximi 1652.
Hujus concessionis Ordini nostro factæ fidem
faciebant quatuor instrumenta publica
mihi tradita à quatuor Procuratoribus
nationum qui habebam in manibus : quæ
quamvis ipsa verborum serie dissiderent, tamen
in sensu conveniebant : ne autem ipsius
negotij aliàs difficilis et intricati discussio
Doctores nostros diutiùs detineret atque
revocaretur, an scilicet illa concessio à
nobis esset accipienda, an summâ tam
exiguâ, an ablatis et subjunctis conditionibus,
etc. Censuit Facultas sexdecim viros ex
arbitrio Decani esse eligendos, qui negotium
istud discutiant, cum Decano et Censore :
ut si quæ difficultates suboriantur à
selectis viris in ista discussione, à præsente
Decano, cui res ipsa in comitijs Academiæ
tractata clarior erat, statim solvi possint : ea
lege, ut de conclusione illa sexdecim virorum
à Decano selectorum, posthac Decanus
referat ad Facultatem.

    2. De libello Magistri Claudij Tardy,
nempe Commentarijs in libros Hippocratis
de septimestri et octimestri partu
, licèt
jam probatus fuerit à quatuor privatis

Imprimer cette note
Citer cette note
x
Correspondance complète de Guy Patin et autres écrits, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – Autres écrits : Commentaires de la Faculté rédigés par le doyen Guy Patin (1650-1652) : 1B. Novembre 1650-novembre 1651, Décrets et assemblées de la Faculté de médecine, note z.

Adresse permanente : https://www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=8183&cln=z

(Consulté le 19/04/2024)

Licence Creative Commons