Autres écrits : Commentaires de la Faculté rédigés par le doyen Guy Patin (1650-1652) : 1D. Novembre 1650-novembre 1651, Affaires de l’Université, note z.
Transcription

Commentaires de la Faculté de médecine de Paris
BIU Santé, tome xiii, fo 489 vo.

amplissimo Rectore esse adeundum, ut ille ipse
amplissimum Rectorem antehac adivit, cui,
Rector ipse nomine totius Academiæ referet
ejusmodi Monachis talem gratiam non posse
concedi. Denegavimus quoque gratiam
Monachis Dominicanis, docere volentibus
Philosophiam in urbe Picardiæ, quæ vulgò
dicitur Abbeville.

    Actum quoque fuit de ædificanda duplici
domo pro Academia, in fundo ipsius Academiæ,
in vico qui vulgò dicitur Universitatis, ultra
domum D<omi>ni le Vasseur, usque ad angulum
vici dicti du Bac : sed hoc negotium remissum
fuit ad alia comitia, in quibus cum Architecto
dicto Palé, aut alijs, selecti ex Academia
viri agent de pretio, et alijs ad ejusmodi
ædificationem requisitis.

    Die Martis, 17. Octobris, 1651. in
comitijs extraordinarijs Academiæ, conclusum
fuit pactum et negotium cum Architectis, de
duabus domubus ædificandis, et signatum à
Dom. Rectore, tribus Decanis, et 4. Procu-
ratoribus, cum Tabellione dicto Païsan, sed
ea lege ut proximo die Iovis ipsi Architecti
incipiant ædificare.

    Die Mercurij, 25. Octob. 1651. in præbui comitijsatum
amplissimo Rectori, gratias agenti Domino
Matthæo Molé, Sigilli regij Præfecto, pro
confirmatis privilegijs Academiæ Paris. ut et

Imprimer cette note
Citer cette note
x
Correspondance complète de Guy Patin et autres écrits, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – Autres écrits : Commentaires de la Faculté rédigés par le doyen Guy Patin (1650-1652) : 1D. Novembre 1650-novembre 1651, Affaires de l’Université, note z.

Adresse permanente : https://www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=8185&cln=z

(Consulté le 20/04/2024)

Licence Creative Commons