Commentaires de la Faculté de médecine de Paris
BIU Santé, tome xiii, fo 451 vo.
palam et publicè sacramento se obligant, quotquot
Lutetiæ laureâ doctorali donantur ; perinde
tamen, quasi jurarint linguâ, mentem injuratum
gerant, sanctissimam hanc sui ordinis legem
violare, et sine ulla religione obvios quosque
Medicos peregrinos et extraneos in consilium
admittere non dubitant : Medicinæ Facultas
non minùs publicæ civium salutis, quàm
alumnorum aliquot suorum in officio, è quo
egressos audit, continendorum studio ducta, ut
suas constitutiones, leges et statuta,
augustissimi Galliarum Senatûs auctoritate
sancita, in integrum pristinúmq. statum
restituat ; unanimi consensu vetat ac
prohibet ne ullus deinceps Doctor Medicus
Parisiensis Medicinam faciat, et apud ægros,
aut uspiam, sua consilia cum alijs communicet
Medicis, quàm ijs qui in hac Medicorum
Schola Licentiarum et Doctoratus gradum
assequuti, aut in eorum Collegium more
solito cooptati, aut in domesticorum
regiorum album inter Medicos regios relati
sint, Regique Christianissimo reipsa
inserviant. Ijs autem qui in hoc Decretum
peccaverint, ubi primùm unius et alterius
probi viri testimonio, cujus integritas et
fides convelli nequeat, de re gesta liquidó
constiterit, certissimam ab omnibus Facultatis
honoribus, priviligeijs et gradibus dejectionem
edicit ; emolumenta, et quidquid ex ære
|