Liber II
222

attinet substantiam, minores esse illorum musculorum tendine, qui calci inseritur : aut quasi brachium attollens musculus, pauciores fibras in ortu haberet, quam ipsarum collectio ad insertionem ostendit. Erat itaque id prius probandum, quam falsa conclusio inducenda.Musculorum capita maxime carnis expertia, non minus quam tendinem sentire. Quid nerui musculis uere præstens. Quemadmodum et hæc quoque inefficax assumptio est, tendo sensu exactissimo participat, neruo igitur et ligamento constat. Quasi uero musculorum capita, et præcipue ligamentosa, et prorsus excarnea, minus ipsis tendinibus sentiendi ui pollerent, et læsa conuulsionis periculum minus, quam tendines inducerent, etiam si capitibus mox in exortu neruus non inseratur, sed tantum attensus occurrat, isque etiam subinde notabili interuallo a capite remotus. Hac occasione et huiusmodi pluribus, quas recensere prolixum foret, efficitur, ut asserere cogar nullam prorsus aliam nerui in musculos, quam uenæ et arteriæ distributionem esse, et pari etiam ratione neruum, qua uenam arteriamque musculum accedere. Neque ullam aliam in uena arteriaque cum neruo differentiam statuo, quam quod ad finem seu insertionem musculi neruus nunquam, ut aliquando illa uasa, implantetur, quanquam etiam paucissimos prorsus musculos eius generis enumerare possimus. Sunt autem inter alios recti abdominis, qui et a uenis et arterijs sub pectoris osse deorsum deductis, ramulos assumunt, et temporalis etiam ab inferioribus suis sedibus uasa admittit, quum is tamen interim ex elatioribus principium deducat. Præterea ut uena nutriendo musculo subseruit, et arteria ipsius innatum calorem recreat, ita quoque neruum animalem spiritum continue ipsi deferre, neruumque illo spiritu musculum nunquam indigum relinquere arbitror, ut neque uena alimento musculum destituit.Qualiter musculi suum munus obeant. Deinde spiritus animalis ui, et debitæ peculiarisque musculi constructionis gratia, musculum contrahi laxarique sentio, neque aliter suo munere fungi, quam oculum, reliquaque sensuum organa : quæ singula propriam singularemque fabricam obtinent, et animali spiritu (quem per neruos cerebrum ipsis porrigit) imbuta, suis funguntur munijs. Non enim alius animalis spiritus oculo, aut linguæ, aut auditus organo, quam musculis diffunditur. Verum suæ constructionis ratione, et accedente spiritu, oculus uidet, lingua gustat, auditus organum sonos percipit, et sane musculus ipse uoluntarijs motibus præest. Atque hac etiam ratione omnia, quibus neruus attenditur, sentiendi ui pollent, nisi propria eorum substantia id prohibeat. Cæterum ut quamplurimos musculos arteria non contingit, quorundam autem superficiei tantum attenditur, et aliquando adnascitur, interdum uero etiam in musculorum substantiam penitius ramos exporrigit, et interim omnium calorem temperat, tam eorum scilicet quos non proxime contingit, quam illorum quorum superficiei adnascitur, ac penitius in ipsorum substantiam diffunditur, ita profecto et neruis usu uenit, qui suam facultatem tam illis musculis exporrigunt, quibus uix attenduntur, quam quorum superficiei adnascuntur, et in quorum substantiam aliqua ramorum serie digeruntur. Quanquam neruos propinquius uenis quam arterijs assimilare queas. Pauciores enim musculi uenæ, quam arteriarum attactu insertioneque destituuntur, licet etiam quosdam prius recensuerim, quos neque neruo, neque uena contingi obseruabis, qui nihilominus interim, ut neque alimento et uitali facultate, ita quoque spiritu animali non priuantur.Quid uere musculus sit. Est itaque musculus, uoluntarij motus instrumentum, uti oculus uisus, et lingua gustus, ex ligamenti natura in fibras complures diuisa, et carne has continente firmanteque fabricatum, uenarum, arteriarum et neruorum surculos in se interdum assumens, ac neruorum beneficio animali spiritu nunquam, dum sanum est animal, destitutum.Caro præcipua musculi substantia. Atque hanc carnem, præcipuum motus organum esse existimo, et nequaquam duntaxat fibrarum thorum et fulcimentum : perinde sane, ac cerebri, cordis, iecoris, pulmonum, lienis, renum et ventriculi propriam substantiam, primarium suarum functionum autorem esse suo loco dicemus.Adipem etiam carni passim attendi. Quod uero musculorum carni, aut carni simpliciter, nullum adipem intexi, omnes hactenus falso prodiderint, obesi boues, quos Brabanti sale condiunt, attestantur, in quorum musculorum fibris per carnem adeps attenditur. Adde etiam obesarum mulierum musculos, qui femur extendunt pinguitudine, adeo oppletos uideri, ut ambigas, num caro adipi, an adeps carni commisceatur. Neque hic de musculorum superficie solum loquor, uerum de intima ipsorum substantia, et maxime carnea, quam præcipuam musculi partem esse asserui.Tendines quando musculis dentur. Musculi tendinibus destitui. Lib. de Motu musculorum. Tendines autem et eneruationes illæ, quas caro destituit, in illis tantum musculis habentur, qui longo ductu feruntur. Breues enim tendine carent, et undique carnosi sunt, ut laryngis omnes, si duos rectos exceperis, quatuor tertiam cartilaginem primæ iungentium, illi enim in insertione nerueam naturam obscure exprimunt. Deinde inter eos, qui ossa mouent ( etiam si Galenus sæpius aliter inculcet) qui primum pollicis flectunt articulum, et qui pollicem indici maxime admouet. Inter magnos autem huius generis est quadratus musculus, scapulam dorso admouens, et musculus, qui a scapulæ basi enatus, octo elatioribus costis implantatur. Verum de musculis tendine carentibus tendinumque generibus iam agemus, musculorum differentias aggredientes, quibus ne præsens Caput nimium excrescat, iam peculiare tribuemus, post differentias de musculorum functionibus ac numero aliquid subnexuri, priusquam priuatam singulorum musculorum enarrationem auspicabimur.