Liber II
233

Ex Avicenna Hebraeo : cherum hamechasè hagulg holeth, aut hachedera[8]. Panniculus carnosus. ualuerint, quibus procul dubio membrana hæc, similis equorum asinorumque carnosis membranis contigit. Porro huic membranæ, quam aliarum membranarum nomine ὑμήνα Græci appellant, non perperam carnosæ adiectum arbitror, quum inter reliquas corporis membranas, hæc sola carnosa appareat, uereque talis censenda sit. Quod Arabes paulo exactius perpendentes, primi omnium, quod sciam, hanc membranam Carnosam appellavisse videntur. Atque id sane penitius huius nostræ ætatis Medicorum præcipuis indagandum fuerat, qui panniculum carnosum a Barbaris quibusdam non male me Hercules eo nomine appellatum, octo abdominis musculos esse contendunt, et contra Galeni sententiam, ac rei ueritatem, cuti membranam in uniuerso corpore, et in ipso demum abdomine (de quo duntaxat sapere videntur) subtendi inficiantur. Alij etsi per uniuersum corpus a me hanc membranam demonstrari conspexerint, adeo ineptiunt, ut hanc non fateantur eam esse, cuius Galenus tum alibi sæpius, tum in Tertio de Administrandis sectionibus meminit, eo quod ego adipem (de quo mox sermonem instituam) inter cutem et hanc membranam ostendo, sæpe trium etiam digitorum crassitudine, quodque hominis membrana tantum a cute semper abscedat, quanta adipis est crassities. Debebant profecto eiusmodi homines, ad cathedræ ostentationem solum nati, accurate perpendere, Galenum de suis simijs, non autem hominibus locutum esse, quibus nullus adeps inter membranam et cutem interuenit, ipsaque membrana non fibris duntaxat cuti continuatur, sed prorsus undique citra alterius corporis interuentum ipsi contigua est. Atque ob hoc non adeo arduum est, hominis cutem solam, illæsa membrana diuidere, quam in simijs, canibus, et illis animalibus, ex quibus Galenus Anatomen descripsit. Huic membranæ ea parte, qua musculorum proprias respicit membranas, lentor ille mucosus, quem cuti Aristoteles tribuit, obducitur, ob hoc fortassis, ne ipsa subiectorum musculorum motum præpediat. Id enim membranis omnibus commune est, quæ corpus, quod situm locumque aliquando mutat, continent, ambiunt'ue, ut mucoso quodam lentoque humore oblinantur. E quarum numero peritonæum, succingens costas membrana, cordis inuolucrum, et ipsa demum ligamenta sunt, quæ anuli modo tendinibus obducuntur. Sunt itaque tria uniuersum hominis corpus perpetuo cingentia, nimirum cuticula illa, cutis, et membrana hæc carnosa.ADEPS seu pinguedo. Quibus et quartum hominem ambiens accedit, ipsa uidelicet pinguedo, seu adeps πιμελὴ Græcis nuncupatus, qui nisi extreme homo emacietur, undique propemodum inter cutem, et quam nuper diximus, membranam copiosissime continetur.Vbi adeps copiosior sit. Ex uenis enim compluribus et arterijs (si quæ reperiantur) membranam perreptantibus, atque inter illam cutemque propagatis, plurimus sanguis resudat, membranæ frigiditate, calorisque (ut credimus) inopia, in adipem seu pinguedinem, aut ut alij etiam in cornutis animalibus uocant, axungiam degenerans. Est namque hæc adipis ad uniuersi corporis membranas, ligamenta, et (ut semel dicam) ad omnia sanguine indiga, frigidaque corpora, generationis ratio, uidelicet quod ex uenis emanans sanguis, frigoris ui congeletur, illisque adhæreat corporibus. Sed id interim a Natura cautum est accuratissime, ne adeps nascatur, ubi noxia inutilis'ue esse possit. Non enim Natura adipem cerebri membranis obduxit, non testium inuolucris, non internæ sedi cordis inuolucri, quamuis tamen cor hac non destituerit, non internæ ligamentorum sedi, quæ tendinibus transuersim obuoluuntur, neque etiam palpebrarum, aut frontis, aut penis cuti adipem subiecit, neque etiam adeo multum, summæ manus pedisque externæ sedi.Quibus copiosior adeps. Quemadmodum profecto copiosissimum clunibus obduxit, ut illi adipe, puluinaris uice uterentur. Atque adeps humidis frigidisque animalibus (ex quorum numero homo et porcus sunt) plurimus colligitur, siccis uero et calidis, nullus aut perquam exiguus, ut leonibus, et canibus uenaticis, ipsique etiam simiæ. Quanquam præter hominem, et porcum et ericium, nunquam aliud terrestre occurrerit quadrupes, quod inter cutem et carneam membranam, adipem nanciscatur, utcunque etiam oues, et glires illi subinde reperiantur præpingues. Albet autem adeps, quod membranæ cutisque, et alia, quibus adhæret, corpora alba, neque carnis modo rubra sint. Omnia enim, quæ in nostro corpore ab aliquo emutantur, mutantis alterantisque colorem etiam sortiuntur. Et ridiculum prorsus est, ob hoc adipem album arbitrari, quod æreæ substantiæ compos sit, quum osse, et cartilagine, et ligamento, et tendinibus uix aliquid candidius occurrat, quibus nihil æque terreum, in corpore reperias. Adipi inter cutem membranamque collecto, eum usum asscribere possumus, quem uesti carnique simplici tribuimus, ut corpus scilicet calefaciat frigoris tempore, et si Soli homo exponatur, uestis quoque modo refrigeret, calorem quo minus penetret, inhibens.

×Les dénominations arabes sont écrites en caractères hébraïques et latins.