Liber II
281

Octo abdominis musculorum breuis enumeratio. inuertere, et Caput, quod ordine prius esse arbitrabitur, reliquis lectione præponere. Musculi itaque, quos abdominis, Anatomes professores nuncupant, ab omnibus octo (utrinque nimirum quatuor) constituuntur, quatuor quidem obliqui, duo recti, et totidem transuersi. Obliqui in utroque latere bini sunt, qui inuicem incumbunt, et contrarias seque mutuo decussatim intersecantes fibras exigunt. Superioribus enim fibræ, deorsum uersus priora oblique procedunt, quem huius fibrarum ductus gratia descendentem uulgo dicimus. Inferioris uero fibræ, sursum oblique ad anteriora tendunt, qui ob id oblique ascendens nuncupatur. Rectorum ab utroque latere unicus est, qui quum fibras secundum corporis longitudinem extensas obtineat, rectus nuncupatur. Transuersus similiter utrinque unus habetur, cui id nomen, quod eius fibræ secundum corporis latitudinem, aut a dextris ad sinistra nullo obliquo ductu ferantur, inditum est.Oblique descendens. Oblique descendens cæteris abdominis musculis supersternitur, et ex sexta, septima, octaua et nona, costis, priusquam in cartilaginem finiant, carnosum principium sumit propter musculum, quem ex scapulæ basi pronatum, octo elatioribus thoracis costis inseri, thoracemque mouere dicemus, neque hoc amplum principium instar rectæ fit lineæ, uerum instar manus. Ille enim thoracis musculus, costis quasi digitos singulis porrigendo inseritur, ex quorum interuallis prominentiores oblique descendentis musculi partes, digitorum ritu enascuntur non secus, quam si sinistræ manus interuallis, dextræ manus digitos insereres, et musculum thoracis motibus famulantem, sinistræ manui conferres, dextræ uero oblique descebdentem assimilares. Deinde post nonam costam, a tribus etiam inferioribus costis iste musculus enascitur, illam semper originem imitatus, quam ad magni thoracis musculi interualla adipiscitur, non quidem amplius cum illo thoracis musculo ingressu mutuo commissus, uerum cum alio quodam, qui ab inferiorum thoracis uertebrarum, et unius alteriusque lumborum spinis enatus, decimæ et undecimæ thoracis costæ potissimum inseri, in thoracis musculorum enarratione dicetur. Is enim manus quoque ritu costis, priusquam in cartilaginem cessare incipiunt, implantatur, atque oblique descendentis musculi principium, manus quoque modo ex eius musculi interuallis, ab ipsis costis alternatim procedit : atque hoc obliqui musculi principium, undique carnosum quidem est, sed tenue. Verum musculus sensim carnosior crassiorque euadens, deorsum in priora fertur, ilia (quæ quasi inania inter ilium os et infimam costam, κενεῶνας et λαγόνας Græci uocant) carnosa ipsius parte amplectens, quousque ad ilium os perrepserit, cuius summitati secundum totum ipsius appendicis ductum, carneus inseritur. Est autem appendix illa, toti ossis ilium parti obducta, quam ipsius spinam proprie uocari relatum est. Quum uero carnosa ipsius pars, ex ilium regionibus, ad anteriora mediaque, secundum abdominis longitudinem properat, in neruosam exilitatem membranæ quam simillimam degenerat, quæ sextæ et septimæ costarum cartilaginibus, et pectoris ossis mucroni, et rectis musculis expanditur, firmissimeque superioris ossis coxendicis, et pubis regioni implantatur, tota illa nimirum sede, quæ ab ilium ossis appendice, seu spinæ antica parte, ad pubis usque ossium cartilaginem protenditur, non quod illo ductu ab ilium osse, ad pubis ossium usque commissuram ossi inseratur, sed duntaxat, ubi os ex carne reperit. Qua enim duo femur flectentes musculi, super coxendicis et pubis os deorsum prorepunt, obliquus hic musculus ossi non implantatur, sunt uero illi musculi, femur mouentium sextus et septimus. Secundum autem corporis longitudinem, in abdominis medio dexter musculus, cum membranea tenuitate sinistri ita sane coit, ut simul utrique descendentes ueluti tunicam quandam, uniuerso abdomini obductam efforment.Oblique ascendens. Obliquus huic substratus, ex superiori ossis ilium regione, quam ipsius spinam circumscribere diximus, enascitur, ac simul tenuem membraneamque originem, a lumborum uertebrarum et ossis sacri spinis assumit, quæ in musculi progressu, carnosis fibris tandem adaugetur, enutritur'ue. Musculus iste sursum tendens, ilia carnosa sui parte integit, et quatuor inferiorum costarum, quas spurias uocant, finibus carnosus et hic quoque inseritur. Vbi autem abdominis priora et medium conscendit, in neruosam desinit exilitatem, quæ inter rectum musculum, qui ipsi subijcitur, et dictum obliqui descendentis membraneum tendinem, media intercedit, pubisque ossi, et mucronatæ pectoris ossis cartilagini inseritur, per reliquam uero abdominis longitudinem, cum alterius lateris oblique ascendentis musculi tendine sic unitur, ut ex utriusque lateris musculo, simul toti quoque abdomini tegumentum quodammodo efficiatur. Membranei horum musculorum tendines, eundem cum reliqua musculorum parte fibrarum ductum exigunt. Descendentium enim fibræ omnes, deorsum oblique ad anteriora propagantur, ascendentium uero, sursum in priora perreptant, atque duorum musculorum mutuo incumbentium fibræ decussatim, seu instar X literæ se inuicem intersecant. Cæterum ea sede, qua ascendentis descendentisque tendines, super abdominis medium inuicem insternuntur, utrique firmissime simul tanta