Liber II
246 [346]

quam Natura, quo facilior promptiorque tendinis perficeretur insertio, depressam asperamque effinxit. Cæterum quia calcis os extra tibiæ ossis rectitudinem prominet, et ipse quartus musculus propemodum toto progressu tibiæ ossi et fibulæ incumbit, paulo ante insertionem tendo a tibiæ osse procul abscedit triangulam efformans cauitatem, cuius basis est longitudo calcis extra tibiæ ossis rectitudinem prominentis : alia autem duo cauitatis latera constituuntur, unum quidem tendinis ipsius anteriori sede, alterum uero posteriori regione illorum musculorum, qui sub quarto reconditi, posteriorem tibiæ regionem occupare dicentur. Atque hæc ea demum est cauitas, cui Homerus Achillem in Hectoris crure funem traiecisse, illumque ad currum religatum, circum moenia Troiæ traxisse cecinit. Quod etiam lanios, quum boues aut oues iugulatas attollunt, imitari conspicimus, baculum transuersim sub hoc tendine transmittentes. Porro quartus musculus externa sede, qua primi duo illi incumbunt, admodum liuidus est : quemadmodum et primus quoque et secundus, ea potissimum parte qua quartum respiciunt musculum. Interna uero sede quartus non admodum liuet, et ipsius etiam tendo in anteriori sede longius carniformi substantia enutritur, quam in posteriori. Non enim a fine carniformis musculi huius substantiæ, ad calcem usque insigne interuallum in hominibus uisitur : quamuis et id quoque notatu dignum sit. In simijs uero etiam quartus hic musculus quodammodo carneus calci inseritur : quod Galenus animaduertens, alios Anatomicos insimulat, quos hominum cadauera, non autem cum ipso duntaxat simiarum, sedulo secuisse, uel ex ijs constat quæ præter meritum illis a Galeno imponuntur, digno sane qui interdum (nisi ipsius obstaret autoritas, et quam illi tribuimus fides) a nobis notaretur, cuiusque etiam errata enumerarentur : idque tunc potissimum, dum pro hominum Anatome suarum simiarum historiam, secus ac ueteres illi, nobis obtrudit.Quintus. Quintus pedem mouentium musculus on posteriori etiam tibiæ sede locatus, sub duobus musculis adhuc occultatur, quos digitorum pedis flexui famulari docebimus. Priusquam enim quintus in conspectum ueniat, quatuor commemoratos iam pedis musculos, pariter cum duobus illis digitorum flexui subseruientibus ademptos esse conuenit. Quintus nanque ligamento membraneo proxime incumbit, quod in tota tibiæ longitudine porrectum, tibiæ ossi fibulam colligat. Principium siquidem quinti musculi a tibiæ osse, et fibula, qua hæc ossa inuicem dehiscere incipiunt, exoritur, et statim ab exortu carneum latumque uisitur, eadem prorsus latitudine ad inferiorem usque tibiæ ossis appendicem progrediens. Hac latitudine præsens musculus posteriorem illius membranei ligamenti sedem et magnam quoque tibiæ ossis posterioris regionis partem integit, ligamento interim, et interno fibulæ lateri adnatus, ab ipsisque toto progressu, exortus sui robur asciscens. Cæterum ilico atque inferiorem tibiæ ossis contigit appendicem, et propemodum æque latus adhuc atque in media tibiæ sede conspicitur, ab interno ipsius latere teretem profert tendinem, qui iam aliquousque in musculi carniformi substantia incipere uidebatur. Vbi igitur tendo prorsus excarnis est, deorsum fertur, sinui incumbens in posteriori sede appendicis tibiæ processus, qui interiorem malleolum constituit, exculpto. In hoc sinu transuersum ligamentum tendini obducitur, hinc oblique pedis inferiora subeunti. Sub omnibus enim musculis inferiorem pedis sedem occupantibus, præsens tendo tantisper prorepit, dum in inferiorem tarsi ossis sedem ualide inseratur, quod cubum tesseram'ue imitanti ossi proximum est, quodque cum alio sibi commisso cunei formam appositissime exprimere, præsentisque musculi gratia priuato processu donari, in primo libro diximus. Est itaque quintus musculus ex illorum albo, qui sua carniformi substantia non arctati, ex altero tantum latere tendinem teretem emittunt, ac maximæ laniorum securis imaginem præ se ferunt. Quinetiam unus quoque eorum est, qui peculiari sinu ligamentoque transuerso utuntur. Inter calcem enim interioremque malleolum tria peculiaria huius generis ligamenta, et sinus tres consistunt, tribus tendinibus parata. Quod autem ligamentum ex tribus malleolo proximus est, quinti pedis musculi tendini, quemadmodum etiam paulo ante diximus, proprium censetur. Reliqua autem duo illis creata sunt musculis, qui quinto superstrati extrema digitorum internodia flectere commemorabuntur.Sextus. Sextus pedem mouentium musculus in anteriori tibiæ sede locatur, omnium huius regionis anterior, et exacti musculi formam representans. Enascitur autem ab anteriori sede coarticulationis fibulæ cum tibiæ osse, ab utrisque ossibus, et communi illorum ligamento exortus sui portionem assumens. Exortus iste acuto incipit angulo, qui ilico dilatatus musculi uentrem ostendit nonnihil latiorem quam profundiorem. Priusquam uero medium longitudinis tibiæ superat, sensim arctatur, et multo supra pedem, in teretem finit tendinem, qui deorsum per tibiæ ossis anteriora prorepens, in transuersum ligamentum a tibiæ osse in fibulam pronatum subit, et simulatque transuersum id ligamentum superauit, deorsum in pedis interiora descendens, modice patenti sinu in