Liber II
250 [350]

digitorum radices subeunt, una cum primi musculi tendinibus transuerso ligamento, ut in manu quoque obducti. Vt uero ad tertium usque internodium proreperent, primi musculi tendines sectione per longum diuisos permeant : et latiores redditi, tertij internodij longitudini implantantur. Cæterum tendini qui indicem adit, et interdum illi pariter qui medio exporrigitur, hoc priuatim obtingit, ut in plantæ medio portiunculam secundi musculi ad pollicem proficiscentis nanciscantur, quæ cum illis digitorum tendinibus omnino coit, et permiscetur. Interdum uero quantumuis accurate singula obserues, a secundi tendine nihil porrigi, sed hunc totum in pollicem absumi conspicies. Atque ita sane tres digitorum primi musculi habent, quorum primus secundum quatuor digitorum flectit internodium. Reliqui autem duo, ultimi quinque digitorum internodij flexionis opifices sunt.Lib. 3 de Vsu partium. Lib. 2 de Administrandis sectionibus. Verum hic non ambigo studiosissimum quemque, qui accuratissime Galeni loca iam pridem euoluit, atque si recte ipsius sensa tenet, illum sibi haud conformia dicere, et libros ipsius hic quoque uitiatos esse intelligit, auide expectare, quamobrem a Galeno dissentiam. Cui in præsentia aliud nihil additum esse uelim, quam uerissima me hactenus de pedis digitorum musculis in hominibus enarrauisse, et Galeni loca (ut iam audies) uix simijs conuenire. Vt itaque nunc præteream functionem, quam cum manus digitorum musculis communem esse censui, quum secundus musculus secundi pollicis internodij flexus autor poneretur, nulla primi articuli, quod ad flexum attinet, facta mentione : quemadmodum tertij musculi beneficio tertium reliquorum digitorum internodium moueri iam antea scripsi. Quum interim ex Galeni sententia primos etiam articulos duobus posterioribus musculis flecti, dictum esse oportuerat. Arbitratur enim Galenus, eandem hic atque in manu horum musculorum functionem esse. Imo exacte in secundo de Administrandis sectionibus suum ipsius perpendens placitum, quo transuersorum ligamentorum ope primos manus digitorum articulos flecti innuerat : dixit ab illis qui tertio digitorum internodio inseruntur in pede, non solum tertios primosque articulos in flexionem duci, uerum primum, secundum et tertium internodium ipsorum ope flecti, quod sane necessum esset, si modo transuersi ligamenti ui tendines illa quibus tantum incunbunt, ossa mouere donaremus. At ita non suffecerat adhuc illis tendinibus, quos nos tertium internodium flectere diximus, a Galeno insigne illud flectendi munus asscribi, quinetiam primum musculum, qui secundis quatuor digitorum internodijs inseritur, prima quoque internodia flectere, orationi addendum uenerat : quum et illius musculi tendines eodem cum alijs tendinibus in primo digitorum osse ligamento obuelentur. Cæterum functione postposita, qualiter in caudatis simijs præsentes musculi habeant enarrare non grauabor, haud interim immemor Galeni loci, quo tendines non eodem semper modo permisceri tradidit, ne forte quis me ipsius dogmata nimis perfunctorie arbitretur expendere.Primus et 2 et 3 musculi quo modo in simijs se habeant. Simiæ igitur primum musculum, quo secunda digitorum flectuntur internodia, cum hominibus communem habent : at tanto longioribus donatum tendinibus, quanto interuallo simiæ pes hominum pedem una cum digitis in longitudine pro proportione superat. Secundus quoque et tertius in tibia eodem modo simijs atque hominibus collocantur : quum tamen tendinem educunt, non ex altero latere illum promunt, sed cæterorum musculorum modo coarctati illum emittunt : quod etiam in simiarum quinto pedem mouentium musculo usu uenit. Deinde tendines quoque pedis plantam ut in hominibus subeunt, et ubi X literæ instar insectionem moliuntur, secundi musculi tendo tendini tertij musculi prorsus permiscet, atque ex ambobus unus quodammodo consurgit tendo, a quo transuersim portiuncula ad pollicem fertur, illi prorsus similis quam in caudatarum simiarum manu a tendine indicem accedente, in uolæ medio ad pollicem ferri retulimus. Reliqua uero huius permixtionis pars in quatuor tendines diuiditur, eam portionem quæ pollici exporrigit mole uincentes : hi ut in homine sub primi musculi tendinibus deducti, tandem latiores redditi tertio internodio inseruntur.Musculi primos articulos flectentes, tertium musculum in numero succedentes, ac decem nobis enumerati. Musculi primos digitorum pedis articulos flectentes, in homine illis fere respondent, qui in extrema manu inter postbrachialis ossa conduntur : uerum in pede ita exacte ac in manu distingui nequeunt. Rudis enim indigestaque moles in planta conspicitur, quæ ad amussim carnea est, et fibris rectis interstincta : deinde secundum pedij longitudinem ducta, et illius quoque interualla opplens, in quinque digitorum radicem implantatur, utrinque ad primi internodij latus uersus interiora insertionem tentans. Hanc sane carneam molem ex sententia in musculos proprios, quemadmodum in manu subdiuidere nequeo, quantumuis etiam sibi implicatas quasdam inscriptiones commonstret. Vtcunque sit, hæc non minus quam in manu ualida est, et primorum articulorum flexionem perficit, quam primus pollicis articulus parem cum primis quatuor reliquorum digitorum flexione adipiscitur. Vnde etiam carneæ illius molis pars ad pollicem porrecta illis respondet partibus, quæ cæteros digitos adeunt. Integrum itaque erit propter obscuras impressiones, et quandam cum manus musculis imaginem,