Liber VII
635

mum inter cerebri testes ferri incipit,meatus alius raro educitur, qui per cerebri substantiam deorsum in priora protensus, tandem adb cyathum usque peruenit, quem cerebri pituitam excipere docebimus.Quarti uentriculi historia. Cæterumquartus uentriculus, ad quem posterior meatus tertij uentriculi porrigitur, ex dorsalis medullæ et cerebelli sinibus componitur, non secus quam si utraque manu unam cauitatem fingeres. totus enim uentriculus in cerebelli corpore haud insculpitur. Dorsalis itaque medulla ex cerebroprodit, ubi tertius uentriculusmeatum uersus quartum uentriculum primum porrigit, testesque ipsi et nates dorsalis medullæ principio continuantur, ac meatum illum tertij uentriculi cum dorsalis medullæ initio æqualiter deducunt, ita ut meatus superior pars illis, inferior autem dorsali medullæ incisa sit. Postquam uero meatus ille nates superauit, eius portio quæ dorsali incisa uidetur, dilatari incipit, acsinum efformat usque ad eum fere dorsalis medullælocum, qua caluariam hæc egressura est, pertinentem. Sinum hunc rectissime Herophilus concauitati assimilauit calami quo scribimus. nam si huic sinui eam calami partem, quam atramento intingimus, comparaueris, animaduertes profecto calami orificium ubi adhuc calamus teres est, et sectioni uicinus, tertij uentriculi meatus fini respondere, qui sub natibus prominet : deinde cuspidem quo literas fingimus, similem obseruabis infimæ sinus parti, qua is in dorsalem medullam iam ex caluaria excisuram, ueluti porum angustumque meatum producit. duos autem calami angulos, quos inter mucronem et elatissimæ sectionis initium fingimus, cauitatisque calami latera sinus lateribus similima offendes. Ad huius cauitatis latera, ubi anguli illi consistunt, unushutrobique dorsalis medullæ processus orbicularis habetur, cui duntaxat cerebellum adnascitur, continuumque cum dorsali medulla corpus efficitur. Atque huiusmodi dorsalis medullæ cauitas est, alteram quarti uentriculi cauitatem constituens.iQuæ autem in cerebello spectatur, uti iam dicturus sum se habet, interduas orbiculares cerebelli sedes, quibus dorsali medullæ continuatur : et inter eius cerebellipartisextrema, quam ueluti tertiam ipsius portionem recensuimus, sinus quidam imprimitur latior quam longior, non tamen admodum profundus, qui alteram quarti uentriculi partem constituit, in anteriori et posteriori sede patentis, quod neque anterior neque posterior cerebelli pars dorsali medullæ adnascatur. quamuis interim sinus hic tenui cerebri membrana, et anteriori et posteriori parte occludatur. Inanteriori enim parte tenuis membrana, qua cerebellum cerebro et cerebri natibus committit, sinum obuoluit,posteriorem uero sinus sedem obstruit, eius loci tenuis membranæ portio cerebellum dorsali medullæ ibidem colligans.Quid singulis insit uentriculis. Quartus uentriculus nihil in se præter aqueum humorem, qui et alijs uentriculis communis est, inter dissecandum continere animaduertitur, quemadmodum neque meatus ex tertio cerebri uentriculo in quartum pertinens. Porro dexter et sinister præter huiusmodi humorem etiamplexum quendam in se continent, quem dissectionum peritiextimo fœtus inuolucro comparant. Communis autem cauitas, seu tertius uentriculusruenosum illud uas deducit, quod plexus illius constituendi gratia a quarto duræ membranæ sinu in tertio libro propagari docuimus. Deinde anterior quoque horum uentriculorum pars ab illo uaseuenulas impense graciles interdum assumit, illis quam similimas quibusadhærentem oculi tunicam exornari conspicimus. atque huiusmodi uenulæ uentriculorum superficiei adnascuntur facilius, quod durior et quasi callosior cerebri substantia in uentriculorum superficie, quam alibi esse uideatur. Cæterum Galenum miror, cæterosque omnes, qui post illum in Anatome nobis quicquam prodiderunt, et ab ipso perperam citra sectionis aggressum illi nimium fidentes (si modo quid boni complexi sint) deprompsere,Tres primos cerebri uentriculos tenui membrana non sucingit. quod hos scribere non pudeat, trium cerebri uentriculorum superficiem tenui membrana, uti ipsum cerebrum cingi obducique, quartum autem non ita : quum nulla prorsus alicuius uentriculi meatus’ue superficies tenui membrana obuoluatur. Quis enim, obsecro, diligenter humanæ fabricæ partes examinans, neque alicuius scriptis picturis’ue (uti sane debet nemo) solum addictus, non uel hinc conspiciet, Galenum pleraque, et præcipue in libris De Vsu partium imaginatum fuisse? Arbitrabatur namque tam mollem cerebri esse substantiam, ut incisi ipsi uentriculi in se colligi debuissent, si tenui membrana intus non succingerentur. uerum duriorem cerebello tribuens substantiam, sibi persuadebat, eius uentriculum citra membranæ, quæ ipsi fulcri loco esset, beneficium posse contineri. Ego sane arbitror Galenum quum illos libros scriberet, apud Herophilum, aut Andream, aut Marinum, aut Lycum, aut alium quempiam ex illis proculdubio præstantissimis Alexandriæ dissectionis professoribus, tenuem cerebri membranam describentibus legisse, in tres cerebri uentriculos tenuis membranæ processus partes’ue porrigi, at non item in quartum uentriculum. qua ratione illi uentriculos membrana quapiam ueluti peritonæo, aut tunica costis subducta succingi non indicabant, uerum eas tenuis membranæpartes intelligebant, uasa in uentriculos dedu-