Liber VII
646

Decima octava figura oculum a palpebris liberatum, atque ex sua in caluaria sede erutum, una cum ipsius musculis nondum disiunctis a latere exprimit.

ε,ζ,ζ.atque ε neruum indicat uisorium, ζ et ζ musculos oculum mouentes,
 η,η. η et η adhærentem oculi tunicam,
θ.θ maiorem oculi circulum seu iridem, ubi adhærens membrana desinit, corneæque tunicæ pertinacissime adnascitur.
κ. κ autem sedem notabit, e regione pupillæ seu minoris circuli consistentem.
λ.atque hic λ carunculam insinuat, in maiori oculi sedis angulo repositam.
η,θ,η η uero et θ, et dein η idem hic atque in præcedente figura indicant. Cæterum si alicui oculi enarrationem ab extimis ipsius partibus persequi uisum sit, is inuerso oculi figurarum ordine decimam nonam secundæ loco habebit, et decimam octauam tertiæ, atque ita deinceps.

Oculorum situs. RATIONEM formationis capitis primo libro perquirentes, oculorum situm, qui neminem latet, descripsimus. in secundo autem libro oculorum numerum et mouentes ipsos musculos, uti et palpebrarum quoque naturam necessario edocuimus. In præsentia uero oculi sphæræ modo exacte rotundi constructionem enarraturis, eam a centro aut ab ultima ipsius circumferentia auspicari integrum erit :Oculi constructio qui enarranda. perinde ac si oui constructionem quis, ab ipsius luteo ad album, et dein ad tenuem membranulam albo obductam, et postea ad putamen crustam'ue aggrederetur : aut a crusta ad tenuem eam membranulam, ac dein ad album, et hinc ad luteum enarratio fieret. Pari prorsus modo quo mundi partes, aut a terra ad aquam, aërem, ignem, lunæ coelum, ac sic deinceps ad extimum usque coelum, aut ab hoc coelo ad centrum usque mundi, ipsam uidelicet terram, recenseremus. Mundo nanque et ouo oculi fabrica quod ad constructionem spectat, conferri potest. Quam quo exactius tradatur, eademque postmodum memoriæ firmius hæreat, a centro primum ad extimam superficiem, et postmodum ab hac ad illud pertractabimus.Humor crystallinus. Est itaque oculi centrumahumor, quem Græci κρυσταλλοειδῆ uocant, uti et nos quoque, qui et glacialem illum nuncupamus, a similitudine nimirum quam cum lucidissima glacie et exactissimo crystallo obtinet, non quidem in consistentia aut duritie, uerum in colore, seu luce potius et pelluciditate. Est enim is humor optimi crystalli modo pellucidissimus, et omnia quibus iam exemptus uitri alicuius modo imponitur impense quorundam specillorum ritu adaugens. Consistentia autem ea constituitur, ut ab oculo liberatus non defluat, sed ipsius rotundam formam molliusculæ ceræ ritu seruet. Atque hæc non exacte rotundum exprimit globum,

[Illustrations]

sed et anteriori et posteriori parte leuiter non secus compressum, quam si ex lignei globi medio secundum lineas æquidistantes orbem crassiusculum serra exemisses, et dein duas globi partes denuo conglutinasses, adeo ut præsens humor in anteriora et posteriora minus protuberet, quam secundum orbem in latera, et superius et inferius quodammodo ad lentis similitudinem. unde etiam hunc humorem φακοειδῆ Græcis nuncupatum fuisse arbitror, etiamsi nescio quam oculi tunicam alij ita uocare uideantur. Superficie constat læui et insigniter lubrica.Tunicula cepis modo pellucida, anteriorique humoris crystallinus sedi obnata. Vniuersæ ipsius anteriori seditunicula obnascitur instar tenuissimæ ceparum pelliculæ, cuiusmodi inter crassiores ceparum orbes reperimus, tenuis et exactissime pellucida. at hæc tunica eius generis ceparum pelliculæ durior est, ac (ut dicebam) toti anteriori humoris crystallini sedi obducitur, nulla parteposteriorem ipsius sedem contingens, sed inibi finiens, ubi crystallinus humoramplissimus cernitur : et ipsius capacior consisteret circulus, si illum multis æquedistantibus circulis, seu lineis orbiculatim obuolutum fingeremus. Huic tuniculæ nullum priuatim nomen inditum esse uidetur, nisi forte a continuarum araneæ telarum imagine hanc ἀραχνοειδῆ Græci uocauerint. respondet enim tenuitate, quamuis neutiquam robore et duritia, illis aranearum telis. Ego illam inter dissecandum, uti iam dixi, ceparum tenuissimis, ac pariter pellucidissimis membranulis confero : cornu etiam illam collaturus, si modo cornu in laminas diuisum tam tenue ac pellucidum et læue, atque hæc est tunica, reddi posset. Tunicæ enim huius substantia a cornu substantia nihil differt. Sit igitur præsens tunica secundum in oculi constructione nobis enarratum corpus, quod quidem anteriori tantum centri, hoc est humoris crystallini parti, obducitur, ac uelut semiglobus tantum in oculi fabrica censendum uenit.Vitreus humor. Porro posterior humoris crystallini sedes, dicta nuper tunicula non obtecta, in alio contineturhumore, qui instar medij globi in posteriore oculi sede copiosus reponitur, uulgari quidem albo uitro iam refrigerato colore seu luciditate correspondens. non enim adeo lucidus est, atque crystallinus humor, aut exactissimum crystallum. Consistentia autem, humore crystallino longe mollior uisitur : et ab oculo exemptus, suum terminum formam'ue neutiquam seruat. quamuis interim aquæ modo non defluat, sed ita consistat, quemadmodum uitrum in fornacibus fusum, et ferreis ca-