Liber VII
643

eius seriei enarrationem expetat : uerum si memoria quæ illic complexus sum exciderint, eo lectorem remitto, hortorque ut illo capite diligenter perlecto, id uniuersum hic denuo poni sibi persuadeat. Porro ut huius soporalis arteriæ rami sobolem ibidem enarraui, sic etiaml plexus, quem extimo fœtus inuolucro comparamus, naturam quoque inibi recensui : ac proinde in præsentia duntaxat superest, ut studiosos qui duobus proxime præcedentibus annis mihi secanti non astitere, sedulo ad αὐτόψιαν horter, quo iam admoniti, corporis humani fabricam Galeni meaque descriptione perlecta diligenter expendant, in posterumque Anatomicorum libris minus fidei adhibeant. Hic autem denuo cerebri plexuum obiter memini, ne quid in cerebri constructione hoc libro præterijsse uiderer. Atque quo minus id fiat, singula sensuum organa seriatim iam aggrediar.

DE OLFACTVS ORGANO. Caput XIII.

LIBRI quarti tertium Caput conscribens, atque necessario propter neruorum seriem olfactus organi constructionem prosequens, arbitrabar me hoc loco certius aliquid de olfactus instrumento præcepturum, quam illo Capite nudam constructionem enarrans, faciendum duxeram. Verum quum aliud nihil certius mihi studiose admodum odoratus organi naturam inquirenti hactenus occurrerit, præsens Caput cum illo commune esse uelim.Præter duos enim illos neruis non absimiles cerebri processus, qui inb octaui caluariæ ossisc inus pertingunt, et frontis ossis sinus, et substantiam illis contentam, etd foramina tum duræ cerebri membranæ, tum ossium hic recensere possem. Nollem namque hic de odoribus, et huius sensus medio, et dein temperie aliquid pertractare, ne in immensum hic meus conatus, qui præter opinionem iam excreuit, impensius crescat.

DE OCVLO VISVS INSTRVMENTO. Caput XIIII.
PRIMA DECIMIQVARTI CAPITIS FIGVRA.

[Illustrations]

HÆC figura earum quæ præsenti Capiti præponuntur prima, alteram oculi partem exprimit, una sectione ab anteriori sede per posteriorem, atque ita per neruum uisorium diuisi : perinde scilicet, ac si quis diuisæ secundum longitudinem cepæ alteram partem ea superficie delinearet, qua alteri parti connata continuaque fuerat. Atque hoc quoque modo coelos, et quatuor elementa in plano depingere solemus.

AHumor crystallinus.
BTunica anteriori humoris crystallini sedi obducta, et tenuissimæ ceparum pelliculæ instar pellucida.
CHumor uitreus.
DNerui uisorij substantia.
ETunica quam reti assimilamus, quamque resoluta uisorij nerui efficit substantia.
FTenuis cerebri membranæ portio, neruo uisorio obducta.
GVuea tunica, in quam tenuis uisorium neruum induens membrana degenerat.
HHac sede uuea tunica in posteriora comprimitur, neque corneam exterius illi obductam contingit tunicam.
IForamen, quo uuea foratur, ipsa'ue pupilla.
KTunica ab uuea initium ducens, et cilijs seu palpebrarum pilis imagine correspondens, ac interstitium pariter uitrei humoris ab aqueo.