Liber VII
655

riæ sede oculum aggredi conuenit, ad cuius sectionem humanus, si recentius adhuc fuerit cadauer, suffecerit : alioqui enim bubulus quam nancisci poterit recentissimus, simul quoque operi adhibebitur.Oculi administratio. Primum itaqueo palpebrarum, et deindep oculi musculos, quemadmodum in secundo docuimus libro, inquires : in quo opere neruorum quoque et uenarum arteriarumque per oculorum sedem ductuum habenda est ratio,secundi dico neruorum cerebri paris, etr minoris radicis tertij paris. quorum ramulos facile adinuenies, si eos in pinguedine oculi musculis obducta perquisiueris, et præcipue si ossa reseruare nolens integra, serra frontis os superiorem oculi constituens sedem, instar trianguli prius execueris, et deinde primum neruos illos, et postea extracto oculo ipsius musculos indagaueris. alias enim oculus cum musculis illæso osse esset eruendus, acutiori cultro in oculi circuitu proxime ad os ductis sectionibus, usque ad nerui uisorij e caluariæ amplitudine qua cerebrum continetur egressum. Vtcunque uero oculum euulseris, conduxerit semperadhærescentem membranam quam licebit uicinissime ab osse dirimere, imo etiam eius portionem qua internam palpebrarum efformat sedem, oculo appensam seruare. ut interdum adhuc intactis oculi musculis, cultello acutiori adiridem usque ab oculo ac si cutem a corpore auferres, auellere, et deinde unde ortum duxit considerare possis. Aliquando uero ipsam non nisi ablatis oculi musculis aggredieris, perpendens semper hanc totam anteriorem oculi sedem, præter corneam tunicam seu pellucentem duræ tunicæ partem amplecti : illos uero totam posteriorem, præter portiunculam ab ingredienteu uisorio neruo occupatam. Cæterum oculo et musculis et adhærescente membranax libero, uisorium contemplaberis neruum, primumy uenas arteriasque secundum ipsum ex cerebro in duram usque tunicam exporrectas : deinde portionem uisorij nerui longa sectione diuides, et cultelli mucrone duræ cerebri membranæ, et tenuis membranæ portiones neruum inuestientes, et postmodum nerui substantiaminquires, ut uelut trium præcipuarum oculi tunicarum initia ostendas, et deinde uisorium neruum ab oculodiuidas, ut nihil præter duram, ceu exactissima quæpiam sphæra, appareat. Sphæram hanc summis digitis sinistræ manus ita apprehendes, ut pollex quidem pupillam, reliqui autem eam sedem in quam uisorius neruus implantatur comprehendant, dein dextra manu acutiori nouacula sectionem quam poteris longissimam in dura oculi tunica transuersim duces, ut citra compressionem omnes oculi humores excidere possint. Hi enim hac ducta sectione, oculoque in dextram manum assumpto, in manus sinistræ uolam ita sunt demittendi, ut crystallinus uitreo elatiorem locum habeat : negocium enim confuderis, si uitreus super crystallinum reuoluatur. Atque id ne fiat uitabis, si quum in uolam ex oculo humores prolabi sinis, oculum non admodum a uola eleuatum tenueris, et posterior oculi pars, qua uisorius neruus inseritur, uolam magis respexerit. Susceptis ad hunc modum humoribus, et reposita illa oculi parte ex qua humores prolapsi sunt, manum leuiter modice'ue inuertes, ut aqueus e uola sinistræ manus profluat, solusque uitreus cum crystallinoreseruetur. Mox considerabistunicam palpebrarum pilis quam simillimam, quæ orbiculatim crystallino humori connata, anteriorem uitrei humoris sedem inuestit, integitque. Tuniculam hanc cultelli mucrone a crystallino humore primum diuelles, et deinde a uitreo subleuatam, supra chartam extendes. Crystallinum humorem digitis ex uitreo quam minime compressum eximes : et uitreo in suum locum in charta reposito, illæsum crystallinum humorem scripturæ alicui primum impones, et deinde cultelli mucrone ipsius lateri modice indito, scripturæ nunc altius, nunc demissius accommodabis, qui omnia specilli instar longe quam sint maiora reddat, consideraturus. Porro ipsiustunicam, quam tenuissimæ in cepis pelliculæ modo tenuem ac pellucidam, sed duriorem esse diximus, ex ipsius primum lateribus cultelli mucrone dirimere conuenit, et deinde unguibus ab humore auulsam, in suum in charta locum reponere. Vt uero crystallini humoris discas duritiem, poteris illum inter digitos premendo confringere, et postmodum chartæ adhibere. Cæterum ut tres adhuc reliquas contempleris tunicas, oculi partem ex qua humores deciderunt, super sinistrum pollicem euertes : et ilicoquæ ex uisorij nerui substantia dissoluitur, tunica sese offerret, aut extensa adhuc, aut ut plurimum solet, instar muci collecta. quapropter stylo rursus uenit extendenda, et quantam habeat amplitudinem, cuiusque coloris et substantiæ sit inquirendum. Deinde rursus erit colligenda, ac denique a suoprincipio ubi duntaxat firmatur absecta, in chartam reponenda. Iam interna uueæ tunicæsedes undiquaque est conspicua, in qua primum ipsius intueberis colores, deinde hamulo a dura ipsam diuellens,uenarum ex dura in illam transitum, et nigricantem ipsius colorem perpendes. quum uero adiridem diuellendo pertigeris, ipsius hic contemplaberis ad corneam firmissimum connexum, etpupillam : cuiusque caloris uuea sit, qua a cornea abscedit, atque e corneæ regione consistit. Diuulsam hoc modo uueam, et a suo exortu ubi firmissime corneæ duræ'ue committitur, dissectam, in chartam