Pièces liminaires  

Sign. * 5

     
IOANNI OPORINO GRÆCARUM LITERARVM APVD BASILIENSES PROFESSORI, amico carissimo suo.

S[alutem dat].

ACCIPIES breui simul cum his literis per Mediolanenses mercatores Danonos, tabulas ad meos de Humani corporis fabrica libros, et eorundem Epitomen sculptas. Vtinam tam integre ac tuto Basileam perferantur, atque sedulo cum sculptore et NICOLAO STOPIO hic Bombergorum negociorum fidelissimo curatore, in humanioribusque studijs apprime uersato iuuene, eas composui : ne aliqua ex parte atterantur, aliud’ue incommodum ipsis uectura inferat. Inter tabularum seriem exemplar frustatim reposuimus, simul cum impresso singularum figurarum typo, cui quo quæque loco reponenda ueniat asscripsi : ne forte illarum ordo ac dispositio tibi tuis’ue operis negocium facesseret, figuræque non ordinatim imprimerentur. In exemplari prompte discernes, ubi genus characterum sit immutandum. quandoquidem scipturæ partem, quæ organorum historiam complectitur, continuoque orationis contextu singulis capitibus absoluitur, lineis ab ea distinxi, quæ ad characterum qui in tabulis sculpti occurrunt explicationem iuuat : ob idque figurarum et characterum Index appellatur. In continua orationis serie nusquam figuris indicandis interrupta, literulas expendes, quas in officinis superlineares nuncupatis : quæ illis respondent annotationibus, quas interiori margini non tanta industria, quanto labore et tædio, adhibui, ut lectori uelut scriptorum essent commentarius, exprimens in quanam figura pars, cuius mentio incidit, spectari possit : uti annotationes in exteriori margine obuiæ, eorum quæ enarrantur argumentum quodammodo proponunt. In interioribus, ne essem prolixior, eam rationem obseruaui, ut quotiescunque figura indicatur, quæ capiti, ubi annotatio spectatur, præfixa est, nullum capitis numerum indicem : quem alioquin appono, si figura alteri præponatur capiti. Rursus, si figura in libro ubi annotatio occurrit, inueniatur, libri numerum figuræ haud subijcio. Quamobrem uero figuras hoc illo’ue loco collocandas duxerim, in librorum titulis et characterum indicibus abunde explicatum reperies. Notarum enim, quibus partes in delineatione quapiam insigniendæ fuerunt, loco, characteres quorum in officinis perpetuo usus est, in tabulis sculpsimus : primum fere a maiusculis, et dein alijs Latinorum orsi : insuper Græcorum minoribus, : mox ab eorundem grandioribus, qui Latinis non sunt familiares : quum uero hi omnes non sufficerent, numerorum typos assumpsimus, et si quæ alia notula in communibus typis occurrebat. In horum indicum descriptione obseruatum est, ut indicans unamque priuatam explicationem habens character, in margine liber collocetur. Si uero peculiarem non habeat indicem, ac ueluti cum alio charactere exprimatur, ipsi punctum in margine subieci, ut una cum cæteris lectori in serie obuius fieret. Verum hanc rationem, ac potissimum cur characterum indicem cum partium historia confundendum non putauerim, alias ad te prolixius scripsi : nunc uero ijs quibus possum modis hortor, et rogo pariter, ut omnia quam nitidissime et ocyus excudantur, utque in meis conatibus expectationi, quam omnes de tua Officina, nunc primum magno studiosorum commodo, felicique Musarum omine instituta conceperunt, satisfacias. Præcipuum studium in tabularum impressione erit impendendum, quod non uulgariter ac scholastice, uelutque simplicibus duntaxat lineis sint expressæ : nusquam picturæ ratione (si interdum locum quo res delineatæ suffulcirentur, excipias) neglecta. et quanquam hic iudicio ualeas, nihilque non de tua industria et sedulitate mihi pollicear, hoc unum percuperem, ut inter excudendum id exemplar quam proxime imitareris, quod a sculptore speciminis sui loco impressum, una cum ligneis formis reclusum inuenies. ita enim nullus character, quantumuis etiam in umbra reconditus, oculatum sedulumque lectorem latitabit. et quod in hac pictura longe est artificiosissimum, mihique spectatu perquam iucundum, linearum in quibusdam partibus crassities simul cum eleganti umbrarum obfuscatione apparebit. Verum non est quod hæc tibi perscribam, quum in papyri læuitate soliditateque, ac in primis in uestrarum operarum diligentia positum sit, ut singula, quale nunc mittimus exemplar, nosque hic aliquot impressimus, ex tua Officina omnibus proponantur, multisque fiant communia. Dabo operam, ut non ita multo post ad uos proficiscar, et si non toto impressionis tempore, saltem aliquandiu Basileæ commorer, mecum formulam decreti Senatus Veneti alluturus, quo cauetur, ne quis


Adresse permanente de ce cadre
www.biusante.parisdescartes.fr/vesale/?e=1&p1=00009&a1=l&v1=00302_1543x00&c1=4