Pièces liminaires
Sign. * 2
AD DIVVM CAROLVM QVINTVM, MAXIMVM, INVICTISSIMVMQVE IMPERATOREM, ANDREÆ VESALII in suos de Humani corporis fabrica libros, Præfatio.

QVANTVMVIS uaria in artibus scientijsque, tractandis grauiter obstent, quo minus accurate perdiscantur, minusque fœliciter in usum succedant, CAROLE clementissime Cæsar, tamen haud mediocre dispendium quoque adferre arbitror, nimium diductam disciplinarum, quæ uni cuipiam arti absoluendæ famulantur diuisionem, et multo adhuc magis eius artis exercitiorum adeo morosam ad diuersos artifices distributionem, ut qui artis scopum sibi præfixerunt, unam eius partem ita complexentur, ut cæteris quæ ipsum maximopere spectant, et ab illo seiungi nequeunt, relictis, nihil unquam egregium præstent, ac propositum finem nunquam attingentes, a uera artis constitutione perpetuo declinent. Nam, ut cæteras quidem silentio præteream, et de ea quæ sanitati hominum præfecta est, aliquantisper sermonem instituam, profecto in hac tametsi reliquarum omnium quas hominis ingenium adinuenit longe commodissima et imprimis necessaria difficilisque ac operosa sit, nihil pestilentius irrepere potuisset, quam quod aliquando, et præcipue post Gotthorum illuuiem, Mansoremqueque Persiæ regem (sub quo Arabes nobis adhuc cum Græcis merito familiares uigebant) medicina eo usque lacerari cepit[1], quod primarium eius instrumentum manus operam in curando adhibens, sic neglectum est, ut ad plebeios ac disciplinis medicæ arti subseruientibus neutiquam instructos, id quasi uideatur esse demandatum. Quamuis enim tres medicorum sectæ olim extiterint, Logica uidelicet, Empirica et Methodica, nihilominus tamen illarum autores uniuersæ artis scopum ad conseruandam sanitatem, morbosque profligandos direxerunt. deinde huc omnia, quæ singuli in suis sectis arti necessaria existimabant, referentes triplici auxiliorum intrumento utebantur, quorum primum uictus fuit ratio, secundum omnia medicaminum usus, tertium manus opera, quæ uel præ cæteris medicinam esse deficientium additionem et superfluorum ablationem, eleganter ostendit, ac nunquam non sui usum in affectuum curatione præbet, quoties in remedica obimus, quorum beneficio hanc generi humano saluberrimam esse, tempora ususque docuerunt. Triplex hæc medendi ratio, cuiuscunque sectæ medicis æque erat familiaris ipsique proprias manus pro affectuum natura curationi accommodantes, non minorem industriam in illis exercendis impenderunt, quam instituendæ uictus rationi, aut medicamentis dignoscendis, ac componendis. quemadmodum præter cæteros diuini Hippocratis libros, ij liquido arguunt, quos de Medici munere, de Ossium fracturis, Articulorum luxationibus, eiusque generis malis omnium absolutissime conscripsit. Quin et Galenus post Hippocratem medicinæ princeps, præterquam quod Pergamensium gladiatorum curationem sibi soli commissam subinde gloriatur, neque ingrauescente iam ætate, simias ab ipso secandas famulorum opera excoriari uoluit, crebro inculcat, quantum manus artificio oblectatus sit, quamque studiose id cum cæteris Asiæ medicis exercuerit. Imo ueterum nullus non æque attente curationem quæ manu fit, atque eam quæ uictu ac medicamentis perficitur, posteris tradidisse uidetur. Verum maxime post Gotthorum uastationem, quando omnes scientiæ antea pulcherrime florentes, atque ut decebat exercitæ, pessum iuere, lautiores medici primum in Italia ad ueterum Romanorum imitationem manus operam fastidientes, quae in ægris manu facienda ducerent, seruis præscribere, ac illis tantum architectorum modo astare, cœperunt. Mox quum sensim cæteri quoque ueram medicinam exercitantium incommoda detrectarent, quæstui honorique nihil interim subducentes, a priscis medicis prompte degenerarunt, coquendi modum, omnemque adeo uictus præparationem ægrorum custodibus, medicaminum compositionem pharmacopolis, manuum uero munus tonsoribus relinquentes. Atque ita temporis successu, curandi ratio tam misere diuulsa est, ut medici quidem, se physicorum nomine uenditantes, medicamentorum et uictus ad reconditos affectus præscriptionem sibi duntaxat arrogauerint: reliquam autem medicinam, ijs quos Chirur-

×Sic (cœpit). 1555 : cœperit