Pièces liminaires
[Sign. *2 v]

-gos nominant, uixque famulorum loco habent, relegarint, turpiter a se quod præcipuum et antiquissimum est medicinæ membrum, quodque naturæ speculationi (si modo quod aliud) in primis innititur, depellentes : id quod tamen hodie apud Indos maxime reges exercent, Persæ hæreditario iure suis liberis perinde ac quondam tota Asclepiadum ars tradunt, Thraces cum plerisque nationibus summe colunt ac uenerantur. ea artis parte propemodum neglecta, quam olim Romani tanquam eludendis interimendisque hominibus excogitatam, e re publica proscripserunt : ut quæ citra Naturæ opem nihil penitus accommodet, imo et illam alioquin in morbo a se explicando satagentem, iuuare studens, frequenter totam pessundet et ab officio prorsus abstrahat. Vnde etiam illi potissimum debemus, quod tot conuicijs in medicos iaci solitis hæc sacratissima ars eluditur quum tamen ipsius pars, quam liberalibus disciplinis instituti a se turpiter diuelli sinunt, præcipua laude illam perpetuo illustret. Quando enim ingeniorum fons Homerus medicum uirum multis præstantiorem esse affirmat, et cum uniuersis Græciæ poëtis Podalyrium et Machaonem celebrat, hi diui Æsculapij filij non ideo prædicantur, quod febriculam, et quæ sola Natura absque medici auxilio leuius, quam illo adhibito, sanat, remouerent, hominum’ue palato in reconditis deploratisque affectibus subseruirent : sed quia luxationum, fracturarum, uulnerum et reliquarum continuitatis solutionum sanguinisque fluxus curationi potissimum præessent, ac spiculis, telis, atque alijs eiusmodi malis (quæ bella in primis inferunt, diligentemque medici operam semper expetunt) generosissimos Agamemnonis milites liberarent. Verum augustissime Cæsar CAROLE, unum medicinæ instrumentum alijs præferre haudquaquam proposui : quum triplex dicta auxiliorum ratio minime disiungi possit, et tota ad unum artificem attineat : atque ad hanc ut debite exequatur, omnes medicinæ partes ex æquo ita constitutæ paratæque sint, ut singula eo felicius in usum referantur, quo quis cumulatius omnia inuicem iungat. Quamuis etiam rarus omnino morbus occurrit, qui non statim triplex præsidiorum instrumentum requirat : itaque opportuna uictus ratio instituenda, et medicamentis ac demum manu aliquid moliendum sit. adeo ut huius artis tyrones modis omnibus hortandi ueniant, ut illorum (si dijs placet) physicorum susurros uilipendentes, Græcorum more, ac quemadmodum artis natura penitus præcipit, manus quoque curationi admoueant, ne deinceps laceram medendi rationem in communis hominum uitæ perniciem conuertant. Atque hoc eo instigandi sunt diligentius quo in medicina hodie integrius eruditos, a manus opera, tanquam a peste, ideo præsertim abstinere cernimus, ne a medicorum Rabinis apud indoctam plebem pro tonsoribus traducantur, ipsisque postmodum neque par cum istis uix dimidiato medicis quæstus, neque honor, neque apud imperitum uulgus æstimatio accedat. Hæc etenim detestabilis uulgi opinio præcipue remoratur, quo minus totum curandi artificium, uel hoc etiam seculo assumamus, et interiorum affectuum curationem duntaxat nobis asciscentes, magna mortalium noxa (ut semel uereque dicam) modica solum ex parte medici esse studeamus. Quippe quum primum ad pharmacopolas uniuersa medicamentorum compositio relegaretur, mox etiam medici impense ipsis necessariam simplicium medicaminum cognitionem amiserunt, atque ut tot barbaris uocibus, falsisque etiam pharmacis officinæ scaterent, tot uero elegantissimæ ueterum compositiones nobis pariter deessent, adhucque complures etiam lateant, autores fuere ; ac inexhaustum laborem pararunt cum ætatis nostræ, tum qui ante annos aliquot hanc præcessere eruditissimis uiris, indefesso studio simplicium medicamentorum cognitioni sic incumbentibus, ut illam pristino nitori restituere conati, plurimum contulisse uideantur : cuius rei inter tot celebres alioquin uiros, argumentum præbet, huius ætatis rarum specimen Gerhardus Vueldbik, Maiestati tuæ a secretis, uariaque disciplinarum ac linguarum eruditione cum primis ornatus, atque in stirpium historia nostrorum hominum exercitatissimus. Cæterum peruersissima hæc curationis instrumentorum ad uarios artifices diductio, adhuc multo exsecrabilius naufragium, ac longe atrociorem cladem præcipuæ naturalis philosophiæ parti intulit cui quum hominis historiam complectatur, firmissimumque totius medicæ artis fundamentum, ac constitutionis initium iure habenda sit, Hippocrates et Plato tantum tribuerunt, ut illi inter medicinæ partes, primas esse adscribendas non dubitarint. Hæc nanque cum prius a medicis unice excoleretur, ipsique in hac adipiscenda omnes neruos intenderent, tum demum misere collabi cœpit, quum ipsi manuum munus ad alios reijcientes, Anatomen perdiderunt. Dum enim medici solam interiorum affectuum curationem ad se pertinere autumabant, etiam uiscerum cognitionem sibi abunde sufficere arbitrabantur et ossium, musculorum, neruorum, uenarum, arteriarum quæ ossa musculosque perreptant fabricam, ueluti ad ipsos non spectantem, neglexerunt. Ad hæc quum uniuersa administratio tonsoribus committebatur, non solum uera uiscerum cognitio medicis perijt, uerum etiam dissecandi industria