Pièces liminaires
Sign. * 3

intercidit prorsus, eo quod scilicet hi consectionem non aggrederentur, illi uero quibus manus artificium comitteretur, indoctiores essent, quam ut dissectionis professorum scripta intelligerent : tantum abest, ut difficillimam abstrusissimamque artem manu ipsis traditam, id hominum genus nobis asseruaret, utque hæc pestilens curatiuæ partis dispersio detestabilem ritum in Gymnasijs non inueheret, quo alij humani corporis sectionem administrare, alij partium historiam enarrare consueuerunt. his quidem graculorum modo, quæ nunquam aggressi sunt, sed tantum ex aliorum libris memoriæ commendant, descripta’ue ob oculos ponunt, alte in cathedra egregio fastu occinentibus : illis autem adeo linguarum imperitis, ut dissecta spectatoribus explicare nequeant, atque ex physici præscripto ostendanda lacerent, qui manu corporis sectioni nunquam adhibita, tantum ex commentario nautam non sine supercilio agit. Atque ut sic omnia perperam docentur in scholis, ac ridiculis quæstionibus dies aliquot abeunt, ita quoque spectatoribus in illo tumultu pauciora proponuntur, quam lanius in macello medicum docere posset. ut aliquot Gymnasia præteream, ubi de humani corporis compage resecanda uix unquam cogitatur : usque adeo uetus medicina a pristino decore ante plures annos desciuit. Porro cum illa iam pridem in tanta huius seculi (quod tuo numine prudenter moderari uolunt superi) fœlicitate cum omnibus studijs ita reuiuiscere, atque a profundissimis tenebris caput suum erigere cœpisset, ut ueterem candorem citra controuersiam in nonnullis Academiijs propemodum recuperasse uideretur, nihilque illa impensius adhuc desideraret, ac prorsus emortuam humani corporis partium scientiam, ipse tot præstantium uirorum exemplo prouocatus, huic pro mea uirili, ac ijs quibus possem rationibus opem ferendam duxi. Ac ne, omnibus aliquid communium studiorum gratia tanto successu atque attentantibus, solus torpescerem, aut etiam a meis progenitoribus degenerarem, hoc naturalis philosophiæ membrum ita ab inferis reuocandum putaui, ut si non absolutius apud nos, quam alias unquam apud priscos dissectionum professores uersaretur, eo tamen pertingeret, ut aliquando haud puderet asserere, hanc dissectionis rationem cum antiqua illa conferri posse, : nostraque hac tempestate nihil simul ita collapsum, moxque integritati restitutum, ac Anatomen fuisse. Verum id studium neutiquam successisset, si quum Parisijs medicinæ operam darem, huic negocio manus non admouissem ipse, ac obiter mihi et consodalibus ab imperitissimis tonsoribus in una atque altera publica sectione uisceribus aliquot superficietenus ostensis acquieuissem. adeo enim perfunctorie illic, ubi primum medicinam prospere renasci uidimus, Anatome tractabatur, ut ipse in brutorum aliquot sectionibus sub celebri ac nunquam satis laudato uiro Iacobo Sylvio uersatus, tertiam cui unquam mihi adesse obtigit sectionem, solito absolutius, et sodalium et præceptorum hortatu adductus publice administrarem. Quum autem secundo (tonsoribus ab opere iam relegatis) illam aggrederer, musculos manus cum accuratiori uiscerum dissectione conatus sum ostendere. præter octo enim abdominis musculos turpiter peruersoque ordine laceratos, nullum unquam musculum, ut neque etiam os aliquod, multoque minus adhuc neruorum, uenarum, arteriarum exactam seriem, quisquam mihi primum commonstrauit. Mox Louanij, quo ob belli tumultus mihi redeundum fuerat, quod illic decem et octo annis de Anatome ne somniauerant quidem medici, utque de eius Academiæ studiosis bene mererer, ac ipse in re prorsus abdita, et mihi ad medicinam apprime necessaria exercitatior redderer, accuratius paulo quam Parisijs, humanam fabricam ita inter diuidendum enarraui, ut iuniores eius Academiæ professores nunc magnam atque adeo seriam ac diligentem in hominis partibus dignoscendis operam impendere uideantur, probe intelligentes, quam egregiam philosophandi supellectilem earum notitia ipsis suppeditet. Porro Patauij in clarissimo totius orbis gymnasio, quia ad medicinæ chirurgicæ professionem (quam, ne a reliqua medicina meipsum disiungerem, annis quinque illustrissimi, et erga doctrinarum studia longe liberalissimi Senatus Veneti stipendijs conductus, prælego) Anatomes quoque tractatio pertinet, eam in hominis constructione inquirenda nauaui operam, ut modo sæpius hic et Bononiæ hanc ita administrauerim, ridiculoque scholarum more exploso sic ostenderim atque docuerim, ut in hac nihil quod a ueteribus proditum ad nos peruenit desiderare possimus, ac nullius quæ occurreret partis constructionem adhuc expeteremus. At medicorum segnities nimium cauit, ne Eudemi, Herophili, Marini, Andreæ, Lyci ac aliorum dissectionis procerum scripta nobis reseruarentur, quum ne fragmentum quidem alicuius paginæ supersit tot illustrium autorum, quos uel Galenus secundo commentario in Hippocratis librum de Natura humana, plures uiginti commemorat, imo et Galeni Anatomicorum librorum uix dimidia pars ab interitu est uindicata. Qui uero ipsumsunt secuti, in quorum classem Oribasium, Theophilum, Arabes, et nostros quotquot legere hactenus mihi licuit, recenseo (illorum bona dixerim uenia) omnes, si modo