Pièces liminaires
[Sign. *3 v]

quid lectu dignum tradiderunt, ex Galeno id sunt mutuati. et per Iouem studiose secanti, nihil unquam minus aggressi uidentur, quam humani corporis sectionem : adeo mordicus horum primarij nescio cui dicendi generi, aliorumque in resecando oscitantiæ fidentes, Galenum in dispendiosa compendia turpiter redegerunt, nunquam ab illis dum ipsius sensa assequuntur, ne latum quidem unguem recedentes : imo librorum frontibus adijciunt ipsorum scripta e Galeni placitis penitus confarcinata, suaque Galeni esse omnia, ideo etiam subiungentes, si quis forte ea duceret reprehendenda, ob id Galenum quoque esse contemnendum arbitraretur. Atque ita huic omnes fidem dedere, ut nullus repertus sit medicus, qui in Galeni anatomicis uoluminibus, ne leuissimum quidem lapsum unquam deprehensum esse, multoque minus deprehendi posse, censuerit : quum interim (præterquam quod Galenus se frequenter corrigit, suamque negligentiam in quibusdam libris commissam, in alijs, postea exercitatior redditus, non semel indicat, contrariaque frequenter docet) nobis modo ex renata dissectionis arte, diligentique Galeni librorum prælectione, et in plerisque locis eorundem non pœnitenda restitutione constet, nunquam ipsum resecuisse corpus humanum : at uero suis deceptum simijs (licet duo ipsi arida hominum cadauera occurrerint) crebro ueteres medicos in hominum consectionibus se exercentes immerito arguere. Quinetiam quam plurima apud Galenum inuenias, quæ in simijs quoque minus recte assecutus est; ut taceam, mirandum esse maxime, in multiplici infinitaque humani corporis organorum et simiæ differentia, nullam nisi in digitis ac poplitis flexu, Galenum animaduertisse : quam cum cæteris procul dubio omisisset, nisi citra hominis dissectionem ipsi fuisset obuia. Verum in præsentia, haudquaquam institui falsa Galeni dissectionis professorum facile principijs dogmata perstringere : multoque adhuc minus in ipsum bonorum omnium autorem, mox initio impius, suæque autoritatis parum obseruans haberi uelim. Haud enim ignoro, quam medici (longe secus quam Aristotelis sectatores) turbari soleant, quum multo sæpius quam ducenties a uera partium humanæ harmoniæ, usus functionisque descriptione, Galenum declinasse, in unius Anatomes administratione nunc obseruant, torue interim et summo defendendi studio dissectas particulas expendentes. Quamuis et hi ueritatis amore ducti, paulatim inde mitescant, suisque oculis ac rationibus non inefficacibus plus fidei, quam Galeni scriptis adhibeant, hæc uere paradoxa non ab alijs autoribus emendicata, neque autoritatum congerie tantum firmata, huc illud ad amicos sedulo perscribentes, et ad illorum inspectionem, ac demum ad ueræ Anatomes cognitionem, tam solicite et amice hortantes : ut spes sit hanc breui in omnibus Academijs ita excolendam, quemadmodum Herophili, Andreæ, Marini aliorumque præstantissimorum dissectionis procerum seculo in Alexandria olim exerceri consueuit. Quod quo fœlicioribus Musarum auspicijs succedat, quantum in me fuit, præter illa quæ alias huius argumenti in lucem edidi, et quæ plagiarij quidam me procul a Germania absentem arbitrati, tanquam sua emiserunt, iam de integro humani corporis partium cognitionem eo ordine in septem libros redegi, quo in hac urbe et Bononiæ in illo eruditorum uirorum cœtu ipsam pertractare soleo. Hac siquidem ratione, qui secanti adfuere, demonstratorum habebunt commentario, cæterisque leuiori negotio Anatomen ostendent. Quanquam alioquin et his quibus inspectio denegatur, minime futuri sint inutiles, quum cuiusque humani corporis particulæ numerum, situm, formam, magnitudinem, substantiam, ad alias partes connexum, usum, munus, ac eiusmodi permulta, quæ in partium natura dissecantes rimari consueuimus, una cum mortuorum uiuorumque resectionis artificio, satis diffuse persequantur, et partium omnium imagines sermonis contextui insertas ita contineant, ut ueluti dissectum corpus operum Naturæ studiosis ob oculos collocent. Ac primo quidem libro omnium ossium cartilaginumque naturam enarraui, quæ quod illis reliquæ partes suffulciantur stabilianturque, et secundum hæc describantur, ab Anatomes studiosis primum cognoscenda ueniunt. Secundus liber ligamenta, quorum beneficio ossa cartilaginesque inuicem connectuntur, et dein musculos, motus e nostro arbitratu pendentis opifices, commemorat. Tertius, uenarum quæ musculis et ossibus cæterisque particulis familiarem quo enutriantur sanguinem deferunt, ac dein arteriarum insiti caloris spiritusque uitalis temperiem moderantium, frequentissimam seriem complectitur. Quartus non modo neruorum qui musculos adeunt distributionem, sed et reliquarum quoque omnium propagines edocet. Quintus organorum nutritioni, quæ potu et cibo perficitur, famulantium constructionem tradit : ac insuper ob sedis uiciniam, instrumenta etiam continet, ad speciei successionem a summo rerum Opifice fabricata. Sextus cordi uitalis facultatis fomiti, ipsique subministrantibus particulis dicatur. Septimus uero cerebri et sensus organorum harmoniam ita persequitur, ut illic neruorum a cerebro originem ducentium series quarto libro expressa, non repetatur. Quippe in horum librorum ordine digerendo, Galeni