Pièces liminaires
Sign. * 4

sententiam sum sequutus, qui post musculorum historiam, uenarum, arteriarum, neruorum, et dein uiscerum Anatomen pertractandam duxit. Quantumuis non inepte, ac potissimum apud huius scientiæ tyronem, aliquis cum uasorum distributione rudem uiscerum cognitionem ita persequandam contendet, quemadmodum in Epitome præstiti : quam ueluti horum librorum semitam, ac in illis demonstratorum indicem præparaui, Serenissimi Principis PHILIPPI Maiestatis tuæ filij, ceu uiui paternarum uirtutum exemplaris (a quo quæcunque in optimo totius orbis moderatore desiderari possunt, quam cumulatissime expectantur) splendore decoratam, autoritateque munitam. Verum hic quorundam iudicium mihi succurrit, qui non duntaxat herbarum, sed et humani corporis partium quantumuis etiam exquisitissimas delineationes, rerum naturalium studiosis proponi, acriter damnant : quod has non picturis, uerum sedula resectione, rerumque ipsarum intuitu disci oporteat. perinde sane ac si hoc nomine uerissimas, ac utinam a typographis nunquam deprauandas partium icones sermonis contextui adhibuissem, ut studiosi illis freti, a cadauerum sectione temperarent : et non ijs potius, quibus possem modis medicinæ candidatos ad consectiones propijs manibus obeundas, cum Galeno hortarer. Profecto si ueterum, qui pueros domi in consectionibus administrandis, perinde atque in pingendis elementis et lectione exercebant, consuetudo huc usque deducta fuisset, non picturis modo, uerum et omnibus commentarijs perinde atque ueteres illos facile nos carere permitterem : qui tum primum de Administrandis dissectionibus scribere sunt aggressi, quum non liberis solum, sed alienis etiam uiris quos uirtutis nomine suspiciebant, artem communicare honestum esse censuerunt. Cum primum enim pueri non amplius in sectionibus exerceri consueuere, protinus necessario accidit, ut Anatomen infœlicius condiscerent, exercitatione, quam in pueritia auspicari solebant, abolita. Adeo ut quum ars Asclepiadum familia excidisset, multisque seculis in deterius uergeret, opus fuerit libris qui speculationem ipsius integram conseruarent. Quantum uero picturæ illis intelligendis opitulentur, ipsoque etiam uel explicatissimo sermone rem exactius ob oculos collocent, nemo est qui non in geometria, alijsque mathematum disciplinis experiatur : præterquam quod nostræ partium imagines illos impense oblectabunt, quibus non semper humani corporis resecandi datur copia : aut, si datur tam delicata et in medico parum probanda præditi sunt natura, ut etsi iucundissima hominis cognitione, immensi rerum Conditoris sapientiam (si quid aliud) attestante, insigniter capiantur, eo tamen animum inducere nequeunt, ut uel sectioni aliquando intersint. Vtcunque uero sit, toto opere id unice studui, ut in negocio longe reconditissimo, neque minus arduo, quam plurimis prodessem, humanique corporis fabricæ non decem, aut duodecim (uti obiter spectanti apparet) sed aliquot mille diuersis partibus extructæ historiam, quam uerissime et absolutissime pertractarem, ac intelligendis Galeni libris posteritati adhuc asseruatis, et inter cætera diuini eius uiri monumenta præceptoris operam requirentibus, non spernendam frugem medicinæ candidatis adferrem. Licet interim non me lateat, quam conatus iste meæ ætatis, qua uigesimum octauum annum nondum excessi, nomine, parum autoritatis habebit, ac quam minime ob crebram non uerorum Galeni dogmatum indicationem, ab illorum morsibus erit tutus, qui mihi Anatomen docenti non astitere, aut ipsi hanc sedulo non sunt aggressi, primaque fronte uarias rationes in Galeni defensionem comminiscentur, nisi magno alicuius numinis patrocinio ex more commendatus in lucem auspicato prodeat. Verum quia maiori nullo quam diui CAROLI, inuictissimi, maximique Imperatoris nunquam intermorituro nomine tutius muniri, splendidiusque ornari potest, tuam Cæsarem Maiestatem omni reuerentia supplex iterum atque iterum obsecro, ut iuuenile hoc meum studium multis rationibus causisque sibi obnoxium, sub ipsius ductu, splendore ac patrocinio in hominum manibus tantisper uersari sinat, donec per rerum usum, ac quod ætate accedit iudicium, eruditionemque hunc laborem summo optimoque Principe digniorem reddam, aut aliud non reijciendum alius ex arte nostra deprompti argumenti munus offeram. Quamuis augurer, ex uniuersa Apollinea disciplina, adeoque tota naturali philosophia, nihil tuæ Maiestati gratius acceptius'ue procudi posse, historia, qua corpus et animum, ac præterea diuinum quoddam numen ex utriusque symphonia, et nosmetipsos denique (quod uere hominis est) cognoscimus. Atque ut id pluribus colligo argumentis, ita inde in primis conijcio, quod in ea librorum frequentia, quæ fœlicis memoriæ MAXIMILIANO Romanorum maximo Imperatori auo tuo consecrati fuere, nullus præsentis negocij libello unquam gratior extiterit. Neque unquam obliuiscar, qua uoluptate tabulas meas Anatomicas inspexeris, quamque curiose de singulis percunctatus sis, quas pater meus Andreas Maiestatis Tuæ a pharmacis primarius iuxta ac fidelissimus, aliquando intuendas obtulit. Vt nunc præteream incredibilem illum, ut in omnes disciplinas, ita etiam multo maxime in mathematicas, et præsertim eius quæ mundi astrorumque scientiam pertractat, amorem, et in tanto heroë admirabilem eius peritiam. Adeo, ut haud fieri queat