Pièces liminaires
[Sign. * 4 v]

quin ut mundi scientia unice teneris, ita etiam aliquando omnium creaturarum absolutissimæ fabricatione expendenda delecteris, et immortalis animæ diuersorio ac instrumento considerando uoluptatem capias : quod domicilium, quia permultis nominibus mundo egregie correspondet, ueteribus haud ab re microcosmus nuncupabatur. Cæterum, uti modo homini dignissimam sui corporis structuræ cognitionem, per se longe commendatissimam, et cui tantopere uel Romæ summos uiros, tum rebus, tum disciplinis philosophicis per omnia præcipuos, operam impendere iuuit, minime hic prædicandam statui : ita quoque Magni illius Alexandri, qui non nisi ab Apelle pingi, a Lysippo in aere duci, et a Pyrgotele sculpi uoluit, probe memor multo minus hic laudum tuarum aliquid recensendum duxi, ne ieiuna et parum exercitata oratione, illis pro luce tenebras offundam. præsertim quum prorsus improbandus sit, nimium receptus in Præfationibus ritus, quo absque omni delectu, et fere præter meritum, ueluti ex typo et formula quapiam, uilis alicuius præmioli gratia, omnibus ascribi solent, suspicienda doctrina, singularis prudentia, mira mansuetudo, acre iudicium, indefessa liberalitas, erga literatos et studia mirus amor, in rebus agendas summa celeritas, omnisque adeo uirtutum chorus, quo tuam Maiestatem non minus quam dignitate, ac fœlicitate, rerumque gestarum triumphis uniuersos mortales anteire, nullus non (quamuis hic a me non dicatur) perspectissimum habet. unde etiam summi numinis loco adhuc uiuus coleris : quod ut Dij studijs et toti orbi non inuideant, sed diutissime mortalibus incolume, perpetuoque fœlix seruent ac tueantur, precor.

Patauij. Calendijs Augusti, anno post natum CHRISTVM M.D.XLII.
TYPOGRAPHVS LECTORI.

Quoniam Epistola, quam una cum Tabulis, ad hosce de Humani corporis fabrica libros et ipsorum Epitomen paratis, ab ANDREA VESALIO ex Italia missam accepimus, pleraque continere nobis uisa est, quorum alioquin Lectorem initio admonendum putassemus, quæque Typographis, præcipue ita parui Principum decreta pendentibus, et ad ea quæ in rei literariæ usum euulgantur deprauanda natis, significanda uidebantur, operæ precium duximus illam ita quoque uti ad nos missa est, candidis Lectoribus communicare.