Pièces liminaires
[Sign. * 5 v]

tabularum aliquam absque meo consensu imprimat. Cæsaris, quantumuis tu generale in omnes libros quos primus imprimis habeas, mater mea ad te Bruxella mittet. dudum enim mihi impetratum fuit : sed ut recentius esset, ad pluresque annos utile, hactenus non curauimus describendum. Regis Galliæ, se mihi adepturum recepit ipsius apud Venetos Orator, Monspessuli antistes. Licet hac ex parte parum sim anxius : imo diplomatum exemplaribus ne paginam quidem occupandam duxerim. Nam quid principum decreta apud bibliopolas, et in omnibus angulis nunc densissime satos typographos ualeant, abunde in meis Anatomicis tabulis ante annos tres Venetijs primum impressis, et postmodum misere passim deprauatis, maioribusque interim titulis exornatis, est animaduertere. Augustæ enim mea ad NARCISSVM VERTVNVM, Cæsaris et regni Neapolitani primarium medicum, rarumque profecto nostræ ætatis medicorum exemplar, subducta epistola, nescio quis rabula Germanice est præfatus, et præter meritum in Auicennam reliquosque Arabes blaterans, me inter quosdam succinctos Galenos connumerat, et (ut emptori fucum faceret) me cœgisse in sex tabulas falso asserit, quæ Galenus pluribus quam triginta libris diffuse complexus est. Dein Latina se Germanico idiomate donasse subiungens, attestatur Græcas et Arabicas uoces ab ipso adhibitas : quum interim non solum tales omnino subduxerit, sed ea omiserit quæ conuertere nequiuit, quorumque nomine tabulæ in primis debebant esse commendatiores ; præterquam quod Venetam sculpturam peruerse istic sunt imitati. Hoc Augustano sculptore longe rudior imperitiorque extitit, qui Coloniæ ijsdem tabulis manum admouit : quantumuis illic nescio quis in typographi gratiam scribat, non tantum ex meis tabulis hominis constructionem melius quam ex humanæ fabricæ resectione intueri posse, uerum etiam ipsos ex elegantissimis figuris fecisse multo elegantiores : quum tamen et picturam ualde corruperint, et neruorum delineationem parum feliciter imitatam adiecerint, quam ego characterum adiecto indice, uni atque alteri amico, qui id tantisper dum ipse eam ederem, a me expetebant, ruditer delineaueram. Parisijs tres priores eleganter expresserunt, alijs interim propter sculpturæ (uti conijcio) difficultatem omissis : quum potius a prioribus, si studiosorum habita esset ratio, abstinendum fuisset. Cæterum Argentinensis ille, quem FVSCHIVS tantis conuicijs, ob quædam denuo transcripta proscindit, quemque ego longe alio iure quam ipse plagiarium appellare possem, de studijs pessime est meritus, quod tabulas quæ nunquam satis magnæ studiosijs proponi poterunt, tam fœde contraxerit, et turpissime pictas, ac præter omnem rationem circumscriptas, cum Augustani uersione, tanquam suas emiserit. Huius gloriæ is inuidere uisus est, qui undecunque citra delectum compilatis ex aliorum libris, imaginibus, Marpurgi et Francofordiæ eius generis libros adhuc emittere pergit. Adeo ut diuina illa et fœlicissima Italorum ingenia leuiter feram, et ualde exosculer, quod aliud in Germaniæ medicis iudicium ob sordidorum quorundam typographorum mancipia requirant, quæ nullum non scripti genus uilis alicuius præmioli a typographis emungendi gratia congerere, emutare, transcribere, suoque nomine ut nouum quid editum uideatur, decretaque principum sileant, emittere audent. Hæc eo scribo, ut intelligas, quam parum illa impressioni tuæ adhibenda putauerim. quin potius significandum duxerim, me multo lubentius tabulas alicui industrio typographo quocunque transmissurum : quantumque in me esset, operam meam in rei literariæ usum communicaturum : quam ut ineptus aliquis, cui pro mea uirili rationibus omnibus obesse conabor, tabulas tanto labore in communem studiorum usum confectas imitaretur, illæque turgido quopiam præfixo titulo, perinde ac si a me ita negligenter exijssent, in hominum manus uenirent. Atque hæc potissima est causa, cur tabulas meo sumptu parauerim, ac nunc iterum atque iterum abs te contendam, ut quam integerrimæ et mundissimæ a tuis operis seruentur.

Vale. Venetiis, nono Calendas Septembres.

Tuus AndreasVesalius.