Liber I
1
ANDREÆ VESALII BRVXELLENSIS, DE HVMANI CORPORIS FABRICA LIBER PRIMVS, iis quæ uniuersum corpus sustinent ac suffulciunt, quibusque omnia stabiliuntur et adnascuntur dedicatus.
QVID OS, QVISQVE IPSIVS VSVS ET DIFFERENTIA. CAPVT I.

Ossis natura. Os cæterarum hominis partium est durissimum, et aridissimum, maximeque terrestre et frigidum, et sensus denique præter solos dentes expers.Ossium usus. Huius enim temperamenti summus rerum opifex Deus substantiam merito efformauit, corpori uniuerso fundamenti instar subijciendam. Nam quod parietes et trabes in domibus, et in tentoriis pali, et in nauibus carinæ simul cum costis præstant, id in hominis fabrica ossium præbet substantia.Ossium differentia ab usu. Ossium siquidem alia roboris nomine tanquam corporis fulcra procreantur, e quorum numero sunt tibiarum et femorum ossa, et dorsi uertebræ, ac omnis fere ossium contextus. Alia reliquis partibus ueluti propugnacula, tutissimique ualli et muri a natura obijciuntur, quemadmodum caluaria, uertebrarum spinæ, et transuersi earundem processus, pectoris os, costæ. Alia quorundam ossium articulis præficiuntur, ne illi plus satis laxe moueantur, aut in nimium acutos inclinentur angulos. Huius nanque beneficij occasione, ossicula effinguntur, sesami seminis magnitudini a dissectionis professoribus comparata, quorum quædam secundo pollicis manus internodio, et quatuor reliquorum digitorum primis internodijs, et primis etiam internodijs quinque digitorum pedis coarticulantur. Dentes porro incidendis et confringendis et atterendis moliendisque cibis priuatim conducunt, perinde ac duo auditus instrumenti ossicula peculiari usu audiendo officio famulantur. Verum cuiusque ossis primarium munus singulorum ossium Caput fusius ostendet, quandoquidem in præsentia abunde est, generatim ossium usum recensere : quo (ut semel dicam) hæc fulcrorum modo uniuersam corporis molem sustentant, et ijs omnia adnascuntur et firmantur, et ab ijsdem suspenduntur, adeo sane ut ex ossium usu aut officio non alia quam modo fere diximus desumi possit differentia.Differentia a magnitudine. In magnitudine uero ossa uariant, quod nonnulla quidem sint grandia, ut femur, tibiæ os, humerus et ossa sacri ossis lateribus utrinque connexa : nonnulla autem parua exsistant, ut brachialis ossa, dentes et ossicula quæ sesamo assimilantur. Alia rursus ampla sunt, ut ossa sacri ossis lateribus coarctata, scapulæ, sacrum os, uerticis ossa, frontis et occipitij.A forma Alia angusta et gracilia et longa, ut fibula, radius, ulna et cum aliis multis costæ. Porro satius erit omnes differentias, quas a forma petere integrum esset (cum innumeræ occurrant) ad priuatas ossium descriptiones reseruare. Arduum quippe esset, ossibus nondum enarratis, assequi quænam horum sint aspera : ut quæ lapidea in caluaria basi uocabimus, quod præruptæ rupi similia uideantur ; item quæ læuia sint, ut uerticis ossa, frontis os, pectoris os, deinde quæ triangulum referant, ut scapulæ, et quadrangulum, ut uerticis ossa ; et quæ cunei speciem obtineant, ut capitis os, a cuneo σφηνοειδές dictum ; et quæ iugis assimilentur, ut Ζυγώματα Græcis, iugalia autem nostris appellata ; et quæ S nostrum imitentur, ut clauiculæ ; et quæ ensis effigiem ostendant, ut pectoris os ; insuper quæ ufiguram referant, ut ὑοειδές uocatum os ; et quæ radij quo latiores cordulæ texuntur figuram exprimant, ut cubiti os radij nomine donatum ; et quæ cubo tesseræque comparamus, ut pedis os a cubi imagine κυβοειδές nuncupatum ; et quæ cymbæ imagini accedant, ut pedis os a cymba Græcis σκαφοειδές appellatum ; et quæ molæ, scuto et patellæ similia dicantur, ut os genu articulo præpositum ; ad hæc quæ totius Italiæ circumscriptionem leuiter proponant, ut femur ; et quæ fibulam repræsentent, ut tenuius in tibia os fibula appellatum ; et quæ coccygis seu cuculi auis rostro comparentur, ut sacro ossi suppositum os quod coccyx nuncupatur ; dein quæ incudis uel molaris dentis effigiem quodam modo repræsentet, ut minus organi auditus ossiculum ; et quæ malleum, ut grandius eiusdem